A Győri Püspökség Körlevelei, 1895

Tartalomjegyzék

19 HSTr. YI LEO IFIP. 2LIII. AD ANGLOS REGNUM CHRISTI IN FIDEI UNITATE QUAERENTES SALUTEM ET PACEM IN DOMINO! Amantissimae voluntatis significationem sibi quoque a Nobis habeat gens Anglorum illustris. — Eam quidem allocuti communiter sumus, data non multo antehac epistola apostolica ad principes et populos universos; verumtamen ut id propriis litteris efficeremus, jam Nobis admodum in desiderio resederat. Desiderium alebat ille, quo semper fuimus animo propenso in nationem vestram, cujus res a vetustate praeclaras christiani fasti loquuntur; eaque amplius movebant, quae non infrequenti cum popularibus vestris sermone acceperamus, tum de observantia Anglorum in Nos humanissima, tum praecipue de calescentibus istic animorum studiis in eo, ut pacem sempiternamque salutem per fidei unitatem requirant. — Testis autem est Deus, quam incensam foveamus spem, posse operam Nostram afferre aliquid ad summum christianae unitatis negotium in Anglia tuendum et pro­curandum ; Deoque, benignissimo conservatori vitae, habemus gratiam, qui, ut istud etiam contenderemus, hoc Nobis aetatis incolumitatisque concesserit. Quoniam vero optati exitus expectationem nulla in re magis, quam in admirabili gratiae ejus virtute collocamus, in id ipsum propterea appellare Anglos, quotquot gloriantur christiano nomine, meditato consilio decrevimus. Atque eos invitamento et alloquio cohortari aggredimur, ut pariter erigant ad Deum et intendant fiduciam, opemque ab illo, tantae rei maxime necessariam, assiduitate sanctarum precum implorent. Caritati in vos providentiaeque Nostrae facta Pontificum decessorum prae­lucent, in primis Gregorii Magni, cujus quidem insignia de religione ac de humani­tate promerita jure in gente vestra singulari quodam nomine collaudantur. Quum enim pro convertendis Anglis Saxonibus, quemadmodum in monachatu propo­suerat, assiduis cogitationum iluctibus urgeretur,1) si apostolicos in eis labores praesens quidem obire, ad ampliora destinante Deo, non potuit: mirum sane, quo ille animo, qua constantia grande propositum institit perficiendumque curavit. Nam ex ipsa monachorum familia, quam domi suae ad omnem doctrinam et sanctimoniam eximie formaverat, illuc delectam manum, beati Augustini ductu, alacer mittit, contra miseram superstitionem nuncios evangelicae sapientiae, gratiae, mansuetudinis. Coepta porro sua nullis humanis subnixa praesidiis, et spem per difficultates crescen­tem, plena tandem videt et cumulata. — Cujus eventum rei eidem Augustino per litteras nuncianti triumphans ipse gaudio ea rescripsit: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Gloria Christo . . . cujus morte vivi­mus, cujus infirmitate roboramur, cujus amore in Briitania fratres quaerimus, quos ignorabamus, cujus munere, quos nescientes quaerebamus, invenimus. Quis autem narrare sufficiat, quanta hic laetitia in omnium corde fidelium fuerit Nr. 794. Epistola Apostolica Leonis PP. XIII. ad Anglos. J) Joann. Diae, in vita ejus ii, 33.

Next

/
Thumbnails
Contents