A Győri Püspökség Körlevelei, 1894
Tartalomjegyzék
Nr. 1266. Litterariae commendationes. Die 8-a Septembris a. curr. celebrabitur jubilaeum 250 annorum loci gratiosi Loreto Dioecesis nostrae. Pro hac occasione D. Adolplnis Mohi, parochus Loretoensis typis vulgavit historiam hujus loci gratiosi prolixe deductam adnexis transumtis plurimorum documentorum originalium, sub titulo : „Der Gnadenort Loreto in Ungarn.“ Librum hunc 16 philyras complectentem, et ut sperare licet fidelibus labii germanici gratam lecturam pro aedificatione spirituali praestiturum, benevolae attentioni DD. Curatorum commendo. Haberi potest apud auctorem pretio 1 fini. Benevolae porro attentioni et speciali patrocinio DD. Sacerdotum pariter ac fidelium commendari merentur pagellae „Dunántúli Hírlap“ Jaurini in editione typogra- phiae Dioecesanae hebdomadatim bis prodeuntes, quarum scopus est penes communicationes et pertractationes in pagellis localibus generatim quaeri solitas, jura et justa desideria Catholicorum patriae nostrae in causis publicis, politicis et socialibus propugnare, ac in omnibus publicis quaestionibus principia, quae christiano-couservativa vocari solent, tueri et vindicare, quod quidem praesertim ab aliquot mensibus laudabiliter et naviter in iis praestari cernitur. Praenumerationis pretium pro trimestri 2 fl., pro semestri 4 fl., pro anno integro 8 fl. efficit. Praenumerationes ad typographiam Dioecesanam sunt dirigendae. Jaurini, die 9-a Julii 1894. Joannes m. p., Episcopus.