A Győri Püspökség Körlevelei, 1894

Tartalomjegyzék

65 Nr. XII. SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS DIVINA PROVIDENTIA PAPAE XIII. EPISTOLA APOSTOLICÄ. PRINCIPIBUS POPULISQUE UNIVERSIS LEO PP. XIII. SALUTEM ET PACEM IN DOMINO! Praeclara gratulationis publicae testimonia, quae toto superiore anno, ob memo­riam primordiorum episcopatus Nostri, undique accepimus, quaeque proximo tempore insignis Hispanorum pietas cumulavit, hunc imprimis attulere Nobis laetitiae fructum, quod in illa similitudine concordiaque voluntatum eluxit Ecclesiae unitas, ejusque cum Pontifice maximo mira conjunctio. Videbatur per eos dies orbis catholicus, quasi rerum ceterarum cepisset oblivio, in aedibus Vaticanis obtutum oculorum animique cogitationem defixisse. Principum legationes, peregrinorum frequentia, plenae amoris epistolae, caeri­moniae sanctissimae id aperte significabant, in obsequio Apostolicae Sedis cor unum esse omnium catholicorum et animam unam. Quae res hoc etiam accidit jucundior et gratior, quia cum consiliis coeptisque Nostris admodum congruens. Siquidem gnari temporum et memores officii, in omni pontificatus Nostri cursu, hoc constanter spectavimus, atque hoc, quantum docendo agendoque potuimus, conati sumus, colligare Nobiscum arctius omnes gentes omnesque populos, atque in conspicuo ponere vim pontificatus romani, salutarem in omnes partes. Maximas igitur et agimus et habemus gratias primum quidem benigni­tati divinae, cujus munere beneficioque id aetatis attigimus incolumes : deinde viris prin­cipibus, episcopis, clero, privatisque universis, quotquot multiplici testificatione pietatis et obsequii dedere operam, ut personam ac dignitatem Nostram honore, Nosque privatim opportuno solatio afficerent. Quamquam ad plenum solidumque solatium multum sane defuit. Nam inter ipsas popularis laetitiae studiique siguificationes obversabatur animo multitudo ingens, in illo gestientium catholicorum consensu aliena, partim quod evangelicae sapientiae est omnino expers, partim quod, licet Christiano initiata nomini, a fide catholica dissidet. Qua re graviter com­movebamur, commovemur; neque enim fas est sine intimo doloris sensu cogitationem inten­dere in tantam generis humani partem longe a Nobis, velut itinere devio, digredientem. — Jamvero, cum Dei omnipotentis vices in terris geramus, qui vult omnes homines salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire, cumque Nos et sera aetas et amara curarum ad humanum urgeant exitum, visum est redemptoris magistrique nostri Jesu Christi in eo imitari exemplum, quod proxime ad caelestia rediturus summis precibus a Deo Patre flagitavit, ut alumni sectatoresque sui et mente et animo unum fierent: Logo ... ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint.1) Quae quidem precatio obsecratioque divina quoniam non eos tantum complectitur, qui tunc in Jesum Christum crederent, sed etiam quotquot credituri reliquo tempore essent, idcirco Nr. 1257. I) Joan. XVII., 20-21.

Next

/
Thumbnails
Contents