A Győri Püspökség Körlevelei, 1894

Tartalomjegyzék

2 Nr. 2. Abstinentiae disciplinae mitigatae vigor proro gatur. Nr. 3. Observantia Ouadragesi­malis. rem retinentes, perturbatum ibant patriam, Ecclesiaeque ministros novis injuriis affe­cerunt. Antistites Ecclesiae, nos omnes, convertimus nos ad S. Sedem Apostolicam: accepimus salubria monita ad rem Ecclesiae strenue gerendam. Exposuimus pericula Ecclesiae et patriae in nostro »Memorando« coram Sua Majestate Apostolica: obti­nuimus benigni cordis manifestationem Exhibuimus angores et querelas, jurium vio­lationem et fidelium grandia incommoda coram Excelso Regimine: assecuti sumus nihil. Itaque nuperrime Budapestini consilia conferentes decrevimus ad Clerum populumque fidelem epistolam dare, quae summatim exhibeat ista mala, omnesque ad auxilium divinum implorandum hortetur. Perlegatur epistola hic adelusa in festo Epiphaniae aut proxima inde Dominica. Vos autem, Dilectissimi, exemplo et sermone vestro excitate fidelem popu­lum ad implorandum divinum auxilium, intercessionemque Beatae Mariae semper Virginis, ut haec molimina innovatorum subruantur, et ut patriae ac Ecclesiae pax inperturbata restituatur. Deus nos tueatur Omnipotens. jaurini, die i-a Januarii 1894. Auctoritate Apostolica a f. r. Pio Papa IX. Episcopis Hungáriáé anno 1870. concessa et a gloriose regnante Sanctissimo Domino nostro Leone PP. XIII sub 2. Decembris a. 1890. ad ulterius septennium clementissime prorogata dispensationem super antiqua, quae in Hungária prius viguit, disciplina abstinentiae prima vice a. 1870. publicatam (vide Cire. a. 1870. pag. 35. et seq.) pro novo etiam, quem Deo propitio ingredimur, anno valere censendam esse praeontibus declaro. Quod mandato Apostolico conformiter proxima occasione ex ambone fideli populo annunciandum erit. Jaurini, die i-a Januarii 1894. Quoad disciplinam abstinentiae et jejunii sub S. Quadragesimali tempore anni hujus quoque ea omnia observanda erunt, quae annis praecedentibus funda­mento dispositionis meae generalis ope Circularium a. 1871. (pag. 5. Nr. 285.) publicatae in hoc merito ordinata sunt. Ubi propter singularia adjuncta amplior nefors legis venia exoptabilis videtur, pro hac inopetranda, expositis moti vis eam suadentibus, specialiter ad Ordinariatum recurrendum erit. Jaurini, die i-a Januarii 1894. Joannes m, p., Episcopus.

Next

/
Thumbnails
Contents