A Győri Püspökség Körlevelei, 1894
Tartalomjegyzék
21 contra negantes alium. Si vero adversarius nihil credat eorum, quae divinitus revelantur, non remanet amplius via ad probandum articulos fidei per rationes, sed ad solvendum rationes, si quas inducit contra fidem1)«. — Providendum igitur, ut ad studia biblica convenienter instructi munitique aggrediantur juvenes; ne justam frustrentur spem, neu, quod deterius est, erroris discrimen incaute subeant, Ratio- nalistarum capti fallaciiis apparataeque specie eruditionis. Erunt autem optime comparati, si, qua Nosmetipsi monstravimus et praescripsimus via, philosophiae et theologiae institutionem, eodem S. Thoma duce, religiose coluerint penitusque perceperint. Ita recte incedent, quum in re biblica, tum in ea theologiae parte, quam positivam nominant, in utraque laetissime progressuri. Doctrinam catholicam legitima et sollerti sacrorum Bibliorum interpretatione probasse, exposuisse, illustrasse, multum id quidem est: altera tamen, eaque tam gravis momenti quam operis laboriosi, pars remonet, ut ipsorum auctoritas integra quam validissime asseratur. Quod quidem nullo alio pacto plene licebit universeque assequi, nisi ex vivo et proprio magisterio Ecclesiae; quae per se ipsa, ob suam nempe admirabilem propagationem, eximiam sanctitatem et inexhaustam in omnibus bonis fecunditatem, ob catholicam unitatem, invictamque stabilitatem magnum quoddam et 'perpetuum est motívum credibilitatis et divinae suae legationis testimonium irrefragabile2'). Quoniam vero divinum et infallibile magisterium Ecclesiae in auctoritate etiam sacrae Scripturae consistit, hujus propterea fides saltem humana asserenda in primis vindicandaque est: quibus ex libris, tamquam ex antiquitatis probatissimis testibus, Christi Domini Divinitas et legatio, Ecclesiae hierarchicae institutio, primatus Petro et successoribus ejus collatus, in tuto apertoque collocentur. Ad hoc plurimum sane conducet, si plures sint e sacro ordine paratiores, qui hac etiam in parte pro fide dimicent et impetus hostiles propulsent, induti praecipue armatura Dei, quam suadet Apostolus3), neque vero ad nova hostium arma et praelia insueti. Quod pulcre in sacerdotum oificiis sic recenset Chrysostomus: »Ingens adhibendum est studium, ut Christi verbum habitet in nobis abundanter; neque enim ad unum pugnae genus parati esse debemus, sed multiplex est bellum et varii sunt hostes; neque iisdem omnes utuntur armis, neque uno tantum modo nobiscum congredi moliuntur. Quare opus est, ut is, qui cum omnibus congressurus est, omnium machinas artesque cognitas habeat, ut idem sit sagittarius et funditor, tribunus et manipuli ductor, dux et miles, pedes et eques, navalis ac muralis pugnae peritus; nisi enim omnes dimicandi artes noverit, novit diabolus per unam partem, si sola negligatur, praedonibus suis immissis, oves diripere.«5) Fallacias hostium artesque in hac re ad impugnandum multiplices supra adumbravimus; jam, quibus praesidiis ad defensionem nitendum, commoneamus. — Est primum in studio linguarum veterum orientalium, simulque in arte, quam vocant criticam. Utriusque rei scientia quum hodie in magno sit pretio et laude, ea clerus, plus minusve pro locis et hominibus exquisita, ornatus melius poterit decus et munus sustinere suum; nam ipse omnia omnibus6) fieri debet, paratus semper ad satisfactionem omni poscenti rationem de ea, quae in ipso est, spe.1) ‘) Ibici, a. 8. — 2) Cone. Vat. sess. c. III. de fide. — 3) Eph. VI, 13, seqq. — *) Cfr. Col. III. 16. — 5) De sacerd. IV, 4. — “) I. Cor. IX, 22. — ’) I. Petr. III, 15.