A Győri Püspökség Körlevelei, 1893

Tartalomjegyzék

78 Ad III. IV. et V. Affirmative. Ad VII. Negative, nisi de consensu oblatorum.» Sod cum postremis hisce annis constiterit, salutares hujusmodi dispositiones ignorantia aut malitia saepius neglectas fuisse, et abusus hac in re valde lateque invaluisse, Emmi Patres S. C. Tridentini interpretes ac vindices, rebus omnibus in duplici generali conventu mature perpensis, officii sui esse duxerunt, quod pridem decretum erat, in memoriam plenamque observantiam denuo apud omnes revocare, et opportuna insuper sanctione munire. Praesenti itaque decreto statuunt, ut in posterum si quis ex sacerdotali ordine contra enunciata decreta deliquerit, suspensioni a divinis S. Sedi reservatae et ipso facto incurrendae obnoxius sit: clericus autem sacerdotio nondum initiatus eidem suspensioni quoad susceptos ordines similiter subjaceat, et inhabilis praeterea fiat ad superiores ordines recipiendos; laici demum excommunicatione latae sententiae Episcopis reservata obstrin­gantur. Praeterea cum experientia docuerit, mala, quae deplorantur, ex eo potis­simum originem viresque ducere, quod in quorumdam privatorum manus major Missarum numerus congeritur, quam justa necessitas exigit, ideo iidem Emmi Patres, inhaerentes dispositionibus a Romanis Pontificibus, ac praesertim ab Urbano VIII. et Innocentio XIII. in const. Dum saepe contingat, alias datis, sub gravi obedientiae praecepto decernunt ac mandant, ut in posterum omnes et singuli ubique locorum beneficiati et administratores piarum causarum aut utcumque ad Missarum onera implenda obligati, sive ecclesiastici sive laici, in fine cujuslibet anni Missarum onera, quae reliqua sunt, et quibus nondum satisfecerint, propriis Ordinariis tra­dant juxta modum ab iis definiendum. Ordinarii autem acceptas Missarum inten­tiones cum adnexo stipendio primum distribuent inter sacerdotes sibi subjectos, quos eis indigere noverint; alias deinde aut S. Sedi, aut aliis Ordinariis committent, aut etiam, si velint, sacerdotibus aliarum dioeceseon, dummodo sibi noti sint, omnique exceptione majores, et legitima documenta edant inter praefixum congruum tempus, quibus de exacta earumdem satisfactione constet. Denique, revocatis quibuscumque induitis et privilegiis usque nunc concessis, quae praesentis decreti dispositionibus utcumque adversentur, S. Congregatio curae et officio singulorum Ordinatiorum committit, ut praesens decretum omnibus eccle­siasticis suae jurisdictioni subjectis, aliisque, quorum ex praescriptis interest, notum sollicite faciant, ne quis in posterum ignorantiam allegare, aut ab hujus decreti observantia se excusare quomodolibet possit; et insuper ut sive in sacra Visitatione sive extra sedulo vigilent, ne abusus hac in re iterum inolescant. Facta autem de his omnibus relatione SSmo D. N. Leoni PP. XIII. per infrascriptum S. Congregationis Praefectum, Sanctitas Sua hoc Emorum Patrum decretum ratum habuit, confirmavit atque edi mandavit, contrariis quibuscumque minime obstantibns. Datum Romae, die 25. Maji 1893. Aloysius Card. Eppus Sabinensis, Praefectus. L. Salvati, Secretarius. Jaurini, die i-a Augusti 1893.

Next

/
Thumbnails
Contents