A Győri Püspökség Körlevelei, 1893
Tartalomjegyzék
66 Honore fulgens potestatis et gloria passionis, coelestis sapientiae radians lumine, ignis, quem Christus de coelo misit, ardens flammis, venerandum toti praebes hominum generi spectaculum, dulceque solatium. Sanctis Tuis laboribus conculcatae falsi nominis philosophiae opiniones, dilutae terrenae sapientiae vanitates, tutata vera scientiae principia, magni Aquinatis sapientia atque patrocinio. Tua industria, sanctae- que Tuae paupertatis largitate augmenta ceperunt et superni et naturae ordinis scientiae. Tuis sanctis doctrinis et monitis firmata sunt nutantia civitatum, immo totius humanae societatis fundamenta, parataque gentibus pax justitiae. Tuis curis Apostolicis praedicatur Christus sedentibus adhuc in tenebris, frangiturque foedae servitutis jugum. Tuae dilectionis sollicitudine plantatae fotaeque florent, quas haeresum procellae eradicarunt, Hierarchiáé. Tuae sapientiae luminibus, Tuae charitatis operibus fortior, ubique terrarum, amor Ecclesiae, sanctius Apostolicae Sedis obsequium, alacrior ad Christianarum officium virtutum voluntas. Universalis Ecclesiae Tibi a Domino cemmendata dilectione omnibus omnia factus es, ut omnes faceres salvos. Aeternae grates Christo tantorum bonorum Tua vicaria dispensatione Largitori! Salve igitur Beatissime Pater in hac Tua toti orbi veneranda solemnitate, et filiorum Tuorum benignus pietatis amorisque accipe obsequia. Tu lumen nostrum: Docente Te, Ipsum nobis, cujus vice fungeris, loqui credimus; non aliud, quam quod praedicamus. Tu fortitudo nostra. In Te enim omnis fortitudo munitur et divinae gratiae ita ordinatur auxilium, ut firmitas, quae per Christum Tibi tribuitur, per Te nobis conferatur. Nulla creatura, nec mors a Tuae fortitudinis nos separabit communione. Tu Pastor noster, qui nos Christo dante et mandante regis. In Te Petri vivit potestas et excellit auctoritas. Tu in Apostolicae dignitatis constitutus fastigio, quasi de montis vertice, specularis universas Dominici agri partes, ut quid Ecclesiarum omnium conditioni, decori, firmamento labentibus annis conveniret, dignoscas, cunctorumque provideas necessitatibus, et pastores et gregem in via dirigas salutis. Accipe devotissimae nostrae reverentiae, paratissimae nostrae ad obediendum voluntatis obsequium, nullis unquam vincendum obstaculis. Tu forma nobis a Christo proposita, qui totius Dominici gregis suscipiens custodiam, nullum defugis laborem, nulla recusas incommoda, paratus glorioso Tuorum Decessorum exemplo et sanguinem Tuum fundere pro Christi honore, pro Ecclesiae juribus, pro salute eorum, quos pascendos susceperas. Praefulgens Tuum imitabimur exemplum, conatu fatigari nescio, in cunctis crediti nobis Tua dispensatione muneris partibus. Memoresque paternorum monitorum, quae in quinquagenariis Sacerdotii Tui solemniis episcopis dederas Hungáriáé, sic pergemus in provehenda populi salute strenue versari, ut labore industriaque nostra Christianis quotidie laudibus ornatior constanter floreat Hungária. Accipe Beatissime Pater his in Tuis solemniis et piissima nostra, filiorum Tuorum, vota. Extendat Deus misericors gloriosi Tui regiminis tempora, abbreviet afflictionis Tuae dies; largiatur propitius, ut obstacula amoveantur, quae plenam ministerii Tui libertatem impediunt, ut libere ac expedite potestate a Christo collata ad aeternam populorum salutem uti possis. Largiatur Deus misericordiarum cunctis Tuis