A Győri Püspökség Körlevelei, 1893
Tartalomjegyzék
49 hendi, quem Ecclesia nunc exercere valet et reapse etiam exercet in gravissimo fidelium vitae momento, in contrahendo matrimonio atque fundanda familia; quod vero tali modo multum imminueretur Ecclesiae influxus in familias atque integram socialem vitam, in propatulo est. Certe etiam invenirentur sponsi, qui nuptialem benedictionem Ecclesiae spernendo, matrimonium coram Ecclesia non contraherent, neque deessent, qui proles suas baptisari non curarent, ac proinde nova succresceret generatio absque baptismo et omni religione. Timendum quoque inventum iri vel inter catholicos conditionis plebejae atque inter pauperes artifices, nominatim haereticos inter viventes, vel in urbibus urbiumve vicinia degentes, qui sub pondere fere insupportabili tributorum Status gementes, indifferentismo dediti, contenti essent matrimonio jungi civili, stolaeque aversantes expensas, matrimonium in facie Ecclesiae inire negligerent. Demum instituto matrimonio civili major consequetur animorum ab Ecclesia alienatio, imo Status ipsius, etsi non verbis expressus, factis tamen contestatus abscessus ab Ecclesia. Quare omni, qua par est, animi fortitudine atque constantia pugnantes contra matrimonii civilis institutionem, et agentes pugnantesque pro honore Christiani matrimonii Ecclesiaeque Dei circa illud juribus, agimus, pugnamusque simul ad avertenda a Regno Mariano tanta, quae nobis e detestando illo instituto imminent, mala. Negare certe non possumus, jus matrimoniale in Hungária aliqua egere reformatione; ast vero prout hodiernas confusiones non causavit jus matrimoniale Ecclesiae catholicae, sed recepta per Statum placita acatholicorum, ita medicinam non in his, sed in jure Ecclesiae quaerendam esse dicimus et profitemur. Urgebimus proinde, ut gubernium respiciat dogma Ecclesiae de indissolubilitate matrimonii, neque admittat, ut per transitum ad aliam confessionem seu apostasiam unius partis catholicae matrimonium catholice contractum solvatur; quodipsum mutatione legum a. 1868. art. Lili. §. 8. et art. XLVIII. obtineri posset. Hoc si successerit assequi, restituetur matrimonialis vinculi firmitas, cessabit occasio multarum apostasiarum, tollenturque abusus, tantorum malorum fontes et causae. In his jam benignissimo Sanctitatis Vestrae mandato conformiter conati sumus adumbrare et damna et utilitates, quae e novi gubernii programmate in Ecclesiam consequi possent. Omnia, sive bona, sive mala, nunc adhuc praevideri nequeunt, siquidem dispositiones ferendarum legum ignorantur. Hoc unum liceat nobis jam nunc adjicere et coram Sanctitate Vestra nostro omnium Summo Pastore et Jesu Christi in terris Vicario solemniter declarare, nos omnes novi gubernii propositiones, quae aliquo modo Ecclesiam illiusque jura tangent, serio ad trutinam esse revocaturos et omnem aggressionem et injuriam repulsuros. Conflictus et certamina cum gubernio non quaeremus, sed provocata ab illo et obtrusa non declinabimus, scientes, quod defendentes causam Ecclesiae, defendamus causam ipsius Dei, causam sanctam et justam, a qua salus nostra et creditorum curae nostrae fidelium dependet. Deus ipse certe auxilio nobis non deerit juvabitque Sanctitatis Vestrae paterna gratia et admirabilis prudentia, qua ductis et confortatis certae nobis spes affulget victoriae. Qui in reliquo ad genua provoluti in reverenti beatorum pedum osculo