A Győri Püspökség Körlevelei, 1893
Tartalomjegyzék
2 adhuc commemorandum esse credo, nempe intimam Beatissimi Patris nostri erga Sanctissimam Virginem Mariam pietatem et confidentiam. Cunctos fideles identidem hortatur Ille, ut excelsam Dei Matrem, Auxilium Christianorum et adflictorum Consolatricem colere, invocare et propitiam reddere jugi devotione satagant. Quid retribuemus Domino pro beneficiis, quae in Summo hoc Pontifice Ecclesiae suae benignissime conferre dignatus est? Diem agemus solemnem, qua Patri quidem misericordiarum et Deo istius consolationis grati animi sensus in humilitate cordis nostri cernui offeremus: Beatissimo autem Domino nostro, quem Ille Ecclesiae suae praeesse voluit et coelestibus donis cumulavit, filialis pietatis, intimae venerationis, obedientiae et subjectionis nostrae manifestationem, ceu candidum pignus cordis nostri, exhibebimus. Insigne amoris nostri indicium erit quaedam largitas pro indigentiis Sacrae Sedis Apostolicae, haec enim cunctas universae in orbe terrarum Ecclesiae res curare pergit. Direptis Sacrae Sedis provinciis, Summo Pontifici relicta sunt sola fidelium corda. Qui itaque plus possidet, abundanter tribuat; qui autem minus, etiam hoc libenter impertiri studeat. Dies colligendae ex hoc incidenti sacrae eleemosynae sit festum Purificationis B. M. Virginis. Porro die ipsa festiva specialiter oremus Patrem coelestem, ut Summo quidem Pontifici tribuat omnigenam incolumitatem, robur, patientiam, consolationem, et amorem omnium populorum: Ecclesiae autem sanctae det pacem, ut destructis adversitatibus universis secura Divino Sponso suo servire valeat libertate. Ordo solemnitatis istius sit sequens. Die 18-a Februarii post salutationem angelicam vesperi, interjecta modica mora, per horae quadrantem concentu omnium campanarum annuncietur solemnitas sequentis diei. Die 19-a Februarii Dominica «Invocabit» consueta hora post sacrum sermonem de diei solemnitate, in omnibus Parochialibus et Conventualibus etiam Regularium Ecclesiis coram exposito Venerabili celebretur Sacrum, cum commemoratione de Sanctissimo sub una clausula. Dein caeterae collectae. Finito Sacro cantetur «Te' Deum» cum correspondentibus precibus, dein oretur vernacula lingua quinquies Pater et Ave, demum detur benedictio. Haec fideli populo jam Dominica Septuagesimae ex ambone publicentur. Utinam Deus orantis universae Ecclesiae preces propitio ac sereno vultu suscipere, Summi autem Pontificis Eucharisticum sacrificium per manus sancti Angeli in sublime altare suum perferri jubere dignetur! Jaurini, die i-a Januarii, anno Domini 1893. Episcopatus nostri 26-to. Joannes m. p., Episcopus.