A Győri Püspökség Körlevelei, 1893

Tartalomjegyzék

24 catorias attinet, non excepta Indulgentiarum applicatione, quae a S. Birgitta nomen habent, dummodo ipsi sacerdotes ad sacramentales confessiones excipiendas sint rite approbati. Praeterea omnibus et singulis sacerdotibus superius enumeratis, ut quan- documque sacrosanctum Missae sacrificium pro anima cujuscumque Christifidelis, quae Deo in charitate conjuncta ab hac luce migraverit, ad quodlibet altare celebrabit, Missae sacrificium hujusmodi, ter tantum singulis hebdomadis, animae seu animabus, pro qua seu pro quibus celebratum fuerit, perinde suffragetur, acsi ad privilegi- atum altare fuisset celebratum, auctoritate Apostolica indulgemus, dummodo tamen alio simili induito non fruantur. Insuper eisdem Presbyteris supra dictis facultatem tribuimus, cujus vi ipsi, dummodo sint confessarii ab Ordinario approbati, nec non praevia ejusdem Ordinarii licentia (quae si desit, hujus privilegii concessio nulla sit) consueto ritu benedicere et fidelibus imponere valeant Scapularia Confraternitatum SSmae Trinitatis, B. M. V. de Monte Carmelo, et Septem Dolorum, nec non Imm. Conceptionis ejusdem Deiparae Virginis cum communicatione privilegiorum et Indul­gentiarum, quibus adscripti memoratis sodalitatibus fruuntur et gaudent, sed eis tantum in locis, in quibus non exstent conventus Ordinum Religiosorum, ad quos ex speciali privilegio Apostolicae Sedis pertinet praefata Scapularia benedicere et im­ponere. Tandem singulis Presbyteris, quos superius memoravimus, ut de respectivi Ordinarii consensu (quem nisi consequantur, hoc indultum nullum decernimus) Christifidelibus in mortis articulo constitutis, si vere poenitentes et confessi ac S. Communione refecti, vel quatenus id facere nequiverint, saltem contriti nomen Jesu ore, si potuerint, sin minus, corde devote invocaverint, et mortem tamquam peccati stipendium de manu Domini patienti animo susceperint, Benedictionem Apostolicam Nostro et Romani Pontificis pro tempore existentis nomine cum plenaria omnium peccatorum suorum indulgentia et remissione impertire possint, servatis tamen ritu et formula a Benedicto XIV. Decessore Nostro praescriptis, facultatem concedimus et indulgemus. In contrarium facientibus, etiam quoad Indulgentias ad instar, non obstantibus quibuscumque. Praesentibus valituris in perpetuum. Volumus autem, ut praesentium litterarum transumptis etiam impressis, manu alicujus Notarii publici subscriptis et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus habeatur fides, quae haberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae vel ostensae. Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die 3. Februarii 1893. Pontificatus Nostri Anno Decimoquinto. S. C a r d. VannuteLli. (L. f S.) 1. Dum Litera has Apostolicas reverenter publico, consensum et licentiam, de qua in Literis Apostolicis saepius sermo est, praesentium vigore respectivis rei sacrae promotoribus auctoritate Ordinarii perlibenter concedo. 2. In locum A. R. D. Joannis Varga, Rectoris Seminarii Minoris, qui Socie­tatis hujus hactenus Director erat, Directorem constituo R. D. Stephanum Köttinger, in Seminario meo Majori studiorum Praefectum, ad quem se convertere poterunt, DD. Moderatores Societatis in rebus Societatem hanc concernentibus. Jaurini, die 5-a Aprilis 1893. Joannes m. p., Episcopus.

Next

/
Thumbnails
Contents