A Győri Püspökség Körlevelei, 1891
Tartalomjegyzék
63 et suspectam est, infideles habendi sint, ita ut inter eos et catholicos disparitatis cultus impedimentum dirimens adesse censeatur? — Feria IV. die 17. Novembris 1830. responsum fuit: Quoad haereticos, quorum sectae ritualia praescribunt collationem baptismi absque necessario usu materiae et formae essentialis, examinari debet casus particularis; quoad alios, qui iuxta eorum ritualia baptizant valide, validum censendum esse baptisma. Quod si dubium persistat, etiam in primo casu censendum est validum baptisma in ordine ad validitatem matrimonii; si autem certo cognoscatur nullum baptisma ex consuetudine actuali illius sectae, nullum est matrimonium. 2. Proposito dubio, utrum si dubium de valore baptismi remaneat, et non visum sit opportunum solvere dubium de his qui sic dubie baptizat! sunt, in rebus quae ad matrimonium spectant habendi sint ac si vere et valide baptizati fuerint ? — Feria IV. die 9. Septembris 1868 responsum fuit: Censendum est validum baptisma in ordine ad validitatem matrimonii. Fausta quaeque Tibi precor a Domino Romae die 18. Septembris 1890. Amplitudinis Tuae addictissimus in Domino Reverendissimo Fr. Domino Archiepiscopo R. Card. Monaco. Monacensi et Frisingensi. Strigonii, die 4-a Maji 1891. Fasciculum LXI-um super statu fundationis Leopoldinae typis vulgatum in pluribus exemplaribus ad singulos districtus Yice-Arcbi-Diaconales dimittendo, opus pium ultro quoque beneficentiae Cleri populique fidelis commendo. Strigonii, die 6- Maii 1891. Nr. 2294. Relatio annua fundationis Leopoldinae dimittitur. Diebus 30. et 31. Martii a. curr. per Illmum ac Rssimum Dnum Paulum Palásthy Eppum Sareptanum ad sacros ordines diaconatus et presbyteratus promoti sunt: Milakovszky Stephanus, Stibló Augustinus et Székessy Joannes. Die vero 23. Aprilis per manus eiusdem Ulmi ac Rssimi Dni Eppi s. ordine presbyteratus insignitus est: Kún Stephanus. Datum Strigonii, die 6. Maii 1891. NTr. 2295. Neoordinati presbyteri. Sua caes. et regia Apóst. Maiestas ope altissimae resol. ddto 25-ae Martii a. curr. Joanni Grraeffel, E. M. S. Canonico titularem Abbatiam S. Hippolyti de monte Zobor, porro Stephano Roszival, E. M. S. Canonico tit. Abbatiam B. M. V. de Pécs- várad et Carolo Vezinger, parocho ad S. Sigismundum Budapestini atque Custodi S. Dexterae tit. Abbatiam B. M. V. de Madocsa clementissime conferre dignata est. Palkovich Victor, parochus Gntaensis, factus est VADiaconus et scholarum elem. Inspector in Districtu Komáromiensi. Parochi facti sunt: Emericus Ribány in Tótgurab, Carolus Schramek in Sárisáp, Adalberťus Hruška in Fenyó'kosztolány, Stephanus Gaál in Csicsó, Martinus Csizmár in Dágh. Nr. 2296. Mutationes in statu personali Cleri ADioecesani.