A Győri Püspökség Körlevelei, 1891

Tartalomjegyzék

3 communes decora virtutum multa et magna in Sacerdotibus postulant; verumtamen nostra haec aetas plura quoque et majora admodum flagitat. Revera fidei catholicae defensio, in qua laborare maxime Sacerdotum debet industria, et quae est tantopere his temporibus necessaria, doctrinam desiderat non vulgarem, quae non modo sacras, sed etiam philosophicas disciplinas complectatur, et physicorum sit atque historicorum tractatione locuples. Corripiendus est error hominum multiplex, singula Christianae sapientiae fundamenta convellentium, luctandumque persaepe cum adversariis appara­tissimis, in disputando pertinacibus, qui subsidia sibi ex omni scientiarum genere astute conquirunt.“ Gratia Domini Nostri Jesu Christi cum Spiritu vestro, qui benedicat nos in omni benedictione, ut simus sancti et immaculati in charitate-1) Strigonii, die 1-a Januarii 1891. S. m. Pius Papa IX. 5. Januarii 1870. approbavit piam unionem, a cultu sacrae Familiae nuncupatam erga preces P. Francoz S. J. qua tamen promotoris huius piae unionis, cui sensim plura familiarum catholicarum millia nomen dederunt. Sanctissimus Dominus Noster Leo Papa XIII. erga instantiam Cardinalis Arehi-Epi- scopi Florentini super eodem objecto, cultu nempe Sacrae Familiae, quem, probat, et propagari inter fideles commendat, novas ad praelaudatum Cardinalem Archi-Episco- pum dedit sub 20-a Novembris 1890. apostolicas litteras, duarum item precum a piae praedictae unionis commembris recitandarum formulas, jussitque ut haec omnia cum cunctis Ordinariis communicarentur ope Cardinalis S. Rituum Congregationis Praefecti. Rescripta Apostolica in praemissis indicata, precum formulae etiam in lin­guis vernaculis, quemadmodum etiam Cardinalis S. Rit. Congregationis praefecti lit­terae hisce subnectuntur. Strigonii, die 6-a Januarii 1891. Nr. 426. Rescripta Apo- stolica, et Car­dinalis S. Ri­tum Congre­gationis litte­rae super cultu Sacrae Fami­liae exhibendo communican­tur. LITTERAE PII PAPAE IX Ad Rev. P. FRANCOZ S. I. PR0M0T0REM PIAE UNIONIS A SACRA FAMILIA NUNCUPATAE. DILECTE FILI, SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Dum supremae struuntur insidiae religiosae iuxta et civili societati, nullaque idcirco non adhibetur ars ad familiam ipsam, utriusque fundamentum, distrahendam ac dissociandam; nulla certe efficaciore ratione quam per religionis virtutem, tanto ») Ephes. 1, 2—4.

Next

/
Thumbnails
Contents