A Győri Püspökség Körlevelei, 1891
Tartalomjegyzék
Nr. 5503. Joseplius Bém obiit. Nr. 5504. Absolutoria quoad rationes nes institutorum beneficorum omittentur. 180 Josephus Bém pensione donatus Presbyter Arclii-Dioecesanus die 21-a Octobris a curr. Sacramentis moribundorum rite provisus, pbtisi, qua diu laborabat, tandem consumptus est anno aetatis 34. sacerdotii 7. Animam defuncti piis ad aram precibus commendo. Strigonii, die 16-a Novembris 1891. Exc. reg. Intern. Negotiorum Ministerium ope rescripti ddto 23-ae Octobris a. curr. Nr. 72,730 significavit milii, de rationibus institutorum beneficorum sibi pro superrevisione substerni solitis in futurum nihil abs se rescribendum tore, si rationes hae occasione superrevisionis absque reflexione adinvenientur. Quod hisce cum eo ad notitiam DD. Curatorum perfero, quod usitata hucusque absolutoria abhinc non amplius expedientur et in futurum illud: „nullum responsum etiam responsum“ quoad rationes institutorum beneficorum ita erit intelligendum: rationes e parte ministerii absque reflexione adinventae sunt. Strigonii, die 16-a Novembris 1891. Nr. 5505. Terminus exhibendorum pro subsidio e fundatione scholari Joannis Card. Simor recursuum. Nr. 5506. Relatio annua Consoc. SSmi Altaris Buda- pestanae. Quum census fundationis scholaris pie in Domino defuncti Cardinalis et Archi-Episcopi Nostri Joannis Simor cum initio anni futuri menti magnanimi fundatoris conformiter distribuendi sint: DD. VADni et Scholarum Inspectores provocantur, ut recursus subsidio indigorum docentum colligant et usque 25-am Decembris a curr. una cum tabellari, prouti in Circularibus litteris a 1881. Nr. 5269. praescriptum est, informatione ad Officium Archi-Dioecesanum submittant. Strigonii, die 16-a Novembris 1891. Relationem annuam Consociationis SSmi Altaris Budapestanae pro anno a 6-a Novembris 1890. usque 6. Nov. 1891. currente typis vulgatam in aliquot exemplis ad singulum Districtum VADiaconalem dimittendo, Consociationem hanc, cuius beneficio tot iam Ecclesiae ornatae sunt, attentioni et liberalitati Ven. Cleri Curati et populi fidelis quam impensissime commendare non intermitto et DD. Curatos simul provoco, ut si Consociationi intentionibus missarum in se suscipiendis prodesse malint, harum numerum in acclusis schedulis adnotare, hasque sive ad Officium Archi-Dioecesanum sive immediate ad P. Directorem Consociationis transponere velint. Strigonii, die 16-a Novembris 1891. Nr. 5507. Novi Presbyteri Diaconi et Subdiaconi. Diebus 24-a, 25-a et 28-a Octobris a curr. ministerio manuum Illmi ac Rssimi Domini Episcopi Sareptani Pauli Palásthy ad s. ordines promoti sunt et quidem : Die 24-a Octobris ad ordinem Subdiaconatus: Juriga Joannes, Kákonyi Joannes, Rovenszky Stephanus et Schreiber Alfredus.