A Győri Püspökség Körlevelei, 1890

Tartalomjegyzék

5 II. Allocutionem suam Beatissimus Pater a prospero incipit eventu erectionis Universitatum Catholicarum Waschingtoni, in civitate, quae sedes est supremi gu­bernii Foederatorum Statuum Americae Septemtrionalis, item Ottavae aeque in Ame­rica Canadensi dicta, Reginae Magnae Britanniae subiecta, ac denique Friburgi Hel­vetiorum. In Europa saeculo iam decimo sexto, ante sic dictam reformationem sexa- ginta sex universitates, et inter illas sedecim in sola Germania numerabantur, quae suam originem scholis claustralibus vel episcopalibus debent, et quarum munifici fun­datores, patroni ac protectores potissimum Summi Pontifices fuerunt, quorum immor­talia sunt de scientiis et litteris merita, quae nulla unquam aetas obliterabit. Transit dein allocutio ad recensenda facta Ecclesiae adversa, quae illa nominatim experitur in Italia. Sane in hac temporum, quae vivimus, calamitate Ecclesiam et Sedem Apostoli- cam nullibi terrarum tantis impune et indesinenter lacessiri iniuriis, tam iniquis vexari, ac in libertate sua constringi legibus, atque in illo regno, praeter publicorum foliorum relationes, e querimoniis liquet, a Summo Pontifice iam in encyclicis, iam in consis- torialibus allocutionibus expressis. Ipsi enim sollicitudo incumbit omnium Ecclesiarum, et ad quem ceu Christi in terris Vicarium imprimis adtinent Dei per prophetam1 enunciata verba: „ Clama ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam. “ Subnexa allocutio plane nos certos reddit de novis iniuriis et malis, quae in illo regno impendent Eccle­siae et Clero, qui ad ictum destinari videtur eo consilio, ut illius excidio Ecclesiae, si fieri potest, moles concidat, quemadmodum convulsis fundamentis universum colla­batur aedificium, necesse est. SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS DIVINA PROVIDENTIA PAPAE XIII. ALLOCVTIO HABITA IN CONSISTORIO SECRETO DIE XXX. DECEMBRIS AN. MDCCCLXXXIX. VENERABILES FRATRES. Tempestivum quoddam solatium ex remotis Americae oris, pariterque ex Helvetiis nuper accepimus. Quod enim magnopere catholici expetebant, ut propria Nr. 534. Allocutio Summi Pon­tificis Consistorialis. 1) Isai. 58, 1.

Next

/
Thumbnails
Contents