A Győri Püspökség Körlevelei, 1890

Tartalomjegyzék

55 XI. RESCRIPTUM quo orationem ad S. Joseph recitantibus indulgentiae conceduntur. BEATISSIME PATER! Cardinalis Caietanus Aloisi-Masella ad Pedes Sanctitatis Vestrae provolutus, humiliter expetit, ut aliquam Indulgentiam benigne concedere dignetur universis Christifidelibus, qui devote recitaverint sequentem ad S. Ioseph orationem, a S. Ber­nardino senensi concinnatam. „Memento nostri, Beate Ioseph; et tuae orationis suffragio apud tuum puta­tivum Filium intercede; sed et Beatissimam Virginem Sponsam tuam nobis propitiam redde, quae Mater est Eius, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit, et regnat per infinita saecula saeculorum. Amen.“ Quam gratiam . . . Sanctissimus Dominus Noster Leo Papa XIII. in audientia habita die 14. Decembris 1889. ab infrascripto Secretario Sacrae Congregationis, Indulgentiis Sacris­que Reliquiis praepositae, universis Christifidelibus, corde saltem contrito ac devote recitantibus supradictam Orationem, Indulgentiam centum dierum, defunctis quoque applicabilem, semel in die lucrandam, benigne concessit. Praesenti in perpetuum vali­turo absque ulla Brevis expeditione. Contrariis quibuscumque non obstantibus. Datum Romae ex Secretaria eiusdem Congregationis die 14. Decembris 1889. Nr. 2904. Ex S. Congr. Indulgentia­L. f S. Strigonii, die 19-a Maii 1890. C. Card. CRISTOFORI, Praefectus. f A. Archiep. NICOPOLIT., Secretarius. RESCRIPTUM quo orationem S. Aloysii ad B. M. V. recitantibus Indulgentiae conceduntur. BEATISSIME PATER! Petrus Ponti Praepositus Ecclesiae S. Mariae Secretae Mediolani ad pedes S. V. provolutus, humiliter petit ut aliquam Indulgentiam benigne concedere dig­netur Christifidelibus devote recitantibus orationem, heic adiunctam, quae fertur a S. Aloysio Gronzaga esse composita. Nr. 2905. Ex S. Congr. Indulgentia­rum.

Next

/
Thumbnails
Contents