A Győri Püspökség Körlevelei, 1890

Tartalomjegyzék

13 insuper alia requiri, et quidem primo et principaliter, ut a peccatis nostris jejunemus. ,,Numquid tale est jejunium, quod elegi,“ ait Dominus apud Isaiam,1 „per diem affligere hominem animam suam?... Nonne hoc est magis jejunium, quod elegi? dissolve colli­gationes impietatis“, quod S. Bernardus sic explicat:2 „Jejunet lingua a detractione, a vanis et scurrilibus verbis, anima ipsa jejunet a vitiis et a propria voluntate sua, etenim sine hoc jejunio cetera a Domino reprobantur. „Recte S. Basilius olim suis improbabat:3 „carnem non comedis, et comedis fratrem, cultrum nec in gal­linas nec in vitulos expedimus, et gladium adversus fratrem stringimus.“ Et belle S. Isidorus Hispalensis :4 „ qui a cibis abstinent, et prave agunt, daemones imitantur, quibus esca non est, et nequitia semper est. Ille enim bene abstinet a cibis, qui et a mali­tiae actibus, et a mundi jejunat ambitionibus.“ Tandem indicavi, quod non sufficiat in quadragesima declinare a malo, sed oporteat etiam facere bonum scilicet fructus di­gnos poenitentiae, inter quos primas sibi vindicant partes oratio et eleemosyna. Jejunium Christianum nexu adeo arcto colligant S. Scriptura et Patres cum oratione et eleemosyna, ut ex ipsorum sententia, omnibus suis muneris absolutum esse non videatur nisi eleemo- sina et oratione veluti duabus alis provisum, coelos penetrans e throno gratiam Dei in tempore opportuno nobis adferat. „Bona est oratio, — ait Angelus Tobiae, — cum jejunio et eleemosyna.“5 Orationi tempore s. quadragesimae magis insistendum, crebri- usque adeundae Ecclesiae, quam unquam alias, ut misericors Deus flagella iracundiae suae, quae pro peccatis nostris meruimus, avertat. Praeterea, ut jejunium non prorsus sit jejunum, cum eleemosyna conjungi debet, cum eleemosyna pro cujusque facultate8: „Quomodo potueris, ait Tobias filio suo, ita esto misericors. Si multum tibi fuerit, abundanter tribue: si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude. “ Jam olim Deus apud Isaiam7 hanc veritatem testatam fecit: „Nonne hoc est magis jejunium, quod elegi ? Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam, cum videris nudum operi eum, et carnem tuam ne despexeris.“ Hoc ipsum unanimi­ter commendant SS. Patres, et inter eos Leo M. „Non solo, inquit, jejunio animarum nostrarum salus acquiritur. Jejunium nostrum misericordiis pauperum suppleamus, im­pendamus virtuti, quod subtrahimus voluptati. Fiat refectio pauperis abstinentia je­junantis. Studeamus viduarum defensioni, pupillorum utilitati, lugentium consolationi.“8 Siquidem Tridentini Patres maxima instantia animarum pastoribus omnibus praecipiunt, omni diligentia uti, ut fideles in praecipue ecclesiasticis legibus sint ob­sequentes „quae ad mortificandam carnem conducunt, ut ciborum delectus et jejunia“:9 gravissimum hoc Tridentinae Synodi monitum prae oculis habentes parochos et con- cionatores graviter hortor et obtestor, ut instante sacro quadragesimali jejunio, illud fidelibus annuncient, eosdemque ad observantiam praecepti Ecclesiae excitent, propo­nendo argumenta in pastoralibus abhinc exaratis recensita, atque in praesentibus per summos, ut aiunt, apices repetita. De antiquo praecepti huius rigore plurimum tem­peravit piae Matris Ecclesiae benig-nitas ob temporum iniquitatem, hominumque imbe­cillitatem : sed id ipsum obediendi debitum non minuit sed auget. Etiam atque etiam provocandi sunt fideles, ut ad meritum obedientiae lucrandum, et in propriae fidei manifestationem, obligationi ieiuniorum et abstinentiae satisfacere contendant. In normis, ' Isaias 58. 5. et 6. — * 3- Serm. de quadrag. — s Serm. 1. — 4 Sent. 1. — 5 Tob. 12, 8. — • Tob. 4. 8. s. — ’ 1. cit. — 8 Serra, in jej. 10. — 9 Sess. 25. Decreto de delectu cib.

Next

/
Thumbnails
Contents