A Győri Püspökség Körlevelei, 1890
Tartalomjegyzék
9 Inter varia testimonia, quae ab officiis parochialibus peti solent, sunt etiam sic dicta testimonia moralitatis, in quibus Curatus testimonium perhibere debet de vita et moralitate alicujus e fidelibus curae suae concreditis et in ambitu parocliiae degentibus. Talia testimonia veritati et realitati conformiter exarare res facilis est ruri et in minoribus parochiis, ubi parochus praecipue si a longiori jam tempore in eodem loco munere pastoris fungatur, omnes suos fideles noscit illosque continuo vigili oculo prosequi potest. Aliter autem se res habet in majoribus et populosioribus parochiis, praesertim vero in metropoli regni, cuius incolae continuo fluxui et refluxui subjecti, ex una parte civitatis in aliam commigrant adeo, ut decursu unius anni successive in pluribus quoque parochiis sedem figant omnibusque parochis ignoti sint. Quaeritur itaque, quid cum his agendum, si testimonium moralitatis, vel ipsi sibi dari petant, vel vero tale loco et in favorem illorum ab aliquo officio postuletur ? Manifestum est, quod parochus de ignotis sibi fidelibus, testimonium ex propria experientia haustum perhibere non possit; quod si itaque eo non obstante tale testimonium ab ipso desideretur, tunc ante omnia petentes ad magistratum civilem inviet, cui plura suppetunt media inquirendi in circumstantias et adjuncta vitae, similia testimonia sibi extradari petentium. Acceptum a magistratu civili testimonium parochus vel illo impedito Cooperator, simpliciter tantum subscribat apponatque sigillum parochiale; vel vero apponat clausulam sic dictam negativam, hujus circiter tenoris: „Officio parochiali de moralitate vel immoralitate X. N. hucusque nihil innotuit.“ Tali modo et petentis postulato satisfiet et plurimae evitabuntur inamoenitates, quae e positive conceptis et statui rei non convenientibus testimoniis, postliminio oriri solent. Strigonii, die 20-a Januarii 1890. Greorgius Ikrényi, cooperator Nagysurányensis die 20-a currentis, susceptis pie sacramentis, anno aetatis 27. Sacerdotii autem 4. ex inflammatione pulmonum mortuus est, cuius animam piis ad aram precibus commendo. Strigonii, die 21-a Januarii 1890. Nr. 535. De testimoniis moralitatis ab officiis paro- chinlibus dari solitis. Nr. 536. Ueorgius Ikrényi mortuus. Examen prosynodale, prout hucusque moris erat, hoc etiam anno binis instituetur vicibus et quidem vere 20-a et 21-a Maii, autumno 23-a et 24-a Septembris. Qui semet huic examini subjicere volunt, intentionem suam praevie Officio Archi-Dioe- cesano significent. Hac eadem occasione asservabitur etiam examen approbatorium professorum doctrinae religionis, in mediis scholis applicandorum; quod tamen illi tantum subire poterunt, qui indultum Ordinariatus praevie expetent et obtinebunt. Strigonii, die 21-a Januarii 1890. Administrationem pecuniarum pro fundo assecurationis Dioecesanae submitti solitarum quam maxime alleviat uniformitas in consignationibus objectorum assecuran- dorum et quottarum assecurationalium servata, quo fine ad singulum Districtum VADiaconalem dimittuntur tabellae impressae, quas pecunias assecurationales mittentes semper adhibeant. Strigonii, die 21-a Januarii 1890. Nr. 537. Prosynoda- liutn examinum et examinis approba- torii professorum doetr. re- lig. termini. Nr. 538. Tabellae pro expediendis pecuniis fundi assecurationis Dioecesanae dimittuntur.