A Győri Püspökség Körlevelei, 1889
Tartalomjegyzék
67 VIII. VENERABILI FRATRI IACOBO EPISCOPO BRIXIENSI LEO PP. XIII. Venerabilis Frater, salutem et Apostolié ani Benedictionem. — Gratam scito Nobis epistolam tuam fuisse. In ea enim visi sumus novum perspicere testimonium episcopalis vigilantiae tuae, itemque studii singularis, quo perseveras cum colere Nos amantissime, tum iurium Apostolicae Sedis velle atque optare incolumitatem. Animique tui declarandi siqua detur opportunitas, te videmus eam libenter arripere, nec praeterlabi facile sinere: uti nuper, cum illud in lucem prodiit Opusculum,1 quod ipse commemoras: quodque sane si displicet tibi, ut scribis, iure displicet. Imo vero nemo pudens rerumque existimator aequus reperiatur, quin tecum magna voluntate consentiat. Hoc enim quis ferendum putet, res permagni momenti, cum potestate Pontificis Maximi, cum ipsa Apostoliéi muneris libertate copulatas, audacter ad suum revocari arbitrium, publiceque diiudicare ab bomine quidem privato, nulla ad id auctoritate praedito ? Atqui ab ipso Pontifice iudicata caussa est: is enim quid et sentiat ipsémét, et sentire ceteros oporteat, non semel neque obscure significavit. Utrumne suadere secus multitudini, salva officii religione, liceat? Illud vero magis arrogans magisque praeposterum, consilia rerum gerendarum dare, Sedique Apostolicae quid, optimum factu sit, velle ostendere. Sane eiusmodi disputationem huc fere summa redit, expedire atque utile esse, sedate Nos pacateque acquiscere rebus novis ac temporibus. Scilicet quod est per vim iniuriamque actum, id cuperent Nostra fieri voluntate ratum; perinde ac minime liqueret, hanc rerum conditionem, in quam diu compellimur, omnino esse et a dignitate romani Pontificis alienam, et verae eius libertati repugnantem, ita quidem ut non illam accipere, sed perpeti necessitate coacti debeamus, quoad summo ac providentissimo rerum humanarum moderatori Deo placuerit. Praeterea civilem romanorum Pontificum auctoritatem noh populorum voluntas, sed verius pravarum sectarum audacia violavit: illae quippe sacram con- iuratae evertere potestatem, initium excidii a civili principatu fecere, ut hoc veluti expugnato deiectoque praesidio, in illam ipsam conatus suos impetusque converterent. Id iam quam aperte obstinateque moliantur, res loquitur ipsa. Opportunum est igitur ac magnopere salutare munire animos diligenter contra huius generis scripta, eo periculosiora quod, ut plurimum, simulatione modestiae atque ementita religionis Nr. 2143, Rescriptum Apostolicum ad Eppum Brixiensem. 1 Roma e ľltalia e la realtä delle cose 1889.