A Győri Püspökség Körlevelei, 1889

Tartalomjegyzék

134 ALTONEN. Rme Dne uti Frater, A Sacra Congregatione de Propaganda Fide ad hanc Sacram Rituum Congregationem transmissum fuit quaesitum nuper ab A. T. propo­situm, utrum scilicet deficientibus aliis mediis ad impediendum quominus vasa sacra ex metallo confecta in quibus asservatur SSmum Eucharistiae Sacramentum Taber­naculo a furibus diripiantur Sacras species nefando scelere profanantibus Episcopo liceat praecipere, ut Sanctissima Eucharistia in Corporali tantum involuta custodia­tur, quoties timeatur periculum expositi facinoris. Sacra vero eadem Congregatio, referente infrascripto Sacrorum Rituum Congregationis Secretario, omnibus in casu accurate perpensis sic decernere censuit: Non expedire, et curet Episcopus ut Sacra Eucharistia cautius custodiatur. Dum itaque huiusmodi Rescriptum Amplitudini Tuae pro mei muneris ratione communico, Ipsam monere debeo, ut provideat quatenus in quavis Ecclesia ubi SSmum Sacramentum retinetur, nunquam desit Custos; qui prope eam commo­retur, prouti ab ecclesiasticis praescriptionibus sancitum est. Romae 17. Februarii 1881. Rmo Dno uti Fratri Episcopo Altonen. Strigonii, die 1. Aug. 1889. vacante Pro beneficio parochiali Viszokaensi per resignationem et translationem concursus usque finem mensis curr. duraturus publicatur. Strigonii, die 2-a Augusti, 1889. Nr. 4336. Mutationes personales Cleri ADioe- cesani. Parochi facti sunt: Plochí Antonius in Békásmegyer, Lehmann Augustinus in Bússá, Köves Josephus in Kistapolcsány, Rankó Stephanus in Lamacs, Reindl Romanus in Nagykereskény. Josepho Wolfinau Canonico Tirnaviensi a munere Yicerectoris Convictus et professoris gymn. Tirnav. relevato, Vicerector Convictus nominatus est Klimstein Josephus, professor vero gymnasialis Horváth Zoltanus Georgius. Joanni Tasky, parocho Viszokaensi hanc parochiam resignanti commissa est administratio parochiae Závodensis, Josepho autem Paulovics Cooperatori Sel- meczbányaensi parochiae Viszokaensis. Glatz Josephus, Catecheta Budapestinensis nominatus a me est professor doctr. rei. in sup. schola reáli Bpest. in Cire. VIII., in eiusque locum suffectus est Szimély Augustinus, Cooperator Bimóczensis. Cooperatores in pari qualitate translati sunt: Lovász Colomannus e Deménd ad Drégelypalánk, Skultéty Joannes ad Nagysúr, Ochaba Joannes e Modor ad Alsóko- rompa et Chrenkó Ignatius ex Alsókorompa ad Modor, Nagy Victor e Marczal ad Bimócz, Szabó Paulus e Dunaszentpál ad Marczal, Fehérvári Colomannus e Nagymagyar ad Nagykér. Neopresbyteri missionem Cooperaturalem acceperunt: Janovics Carolus ad Dunaszentpál, Sztraka Josephus ad Vedró'd et Ürményi Ladislaus ad Nagymagyar. Strigonii, die 2-a Augusti, 1889. Nr. 4335. Concursus pro vacante paro­chia Viszoka­ensi.

Next

/
Thumbnails
Contents