A Győri Püspökség Körlevelei, 1888

Tartalomjegyzék

162 Cl d ti TI P 0 P fi \ i: t: £ d s r 1 c Λ t ( 1 1 t ( f T ( : i 1 Nr. 6457. Conscriptio­nes Congruae per YADiaco- nos et ad se­mel exhiben­dae. onferenda curaverunt. Sunt ea quidem et plurima numero et genere varia, propter issimilitudinem locorum dissimilem rationem habentia; quorum alia divitias et ar- ificia referunt naturae, alia opificum industriam prudentiamque artis testantur: lulta vel materia vel opere valde sunt conspicua, multa contuentium animos vel ipsa eregrinitate delectant. Huiusmodi vero dona cum collecta sint et comportata ab mnibus orbis partibus, omnemque civium ordinem ita attingant, ut pretiosis regum irocerumque donariis proxime videantur munuscula pauperum, Nos non parvi re- erre duximus ad Apostolicae Sedis laudem ea omnia simul congerere, et in Nostris ' aticanis aedibus ad spectandum proponere. Quod quidem bene ac prospere cessisse, nstitutisque rebus exitum contigisse quem optabamus, et laetamur maxime, et gra­tas Deo, uti par est, plurimas agimus et habemus. — Sed libet Nobis animum iostrum et memorem et gratum profiteri etiam viris iis, qui honorum Nobis haben- Lorum, fautores extitere. Etsi enim probe novimus ob faustitatem proximi eventus tudium populorum alacrius fuisse, quam ut incitari oporteret, non sumus tamen lescii in instituendis sodalitatibus pia peregrinatione ad Nos adeuntibus, in muneri- >us perferendis, ordinandis, custodiendis, in omnibus denique amoris pietatisque •fficiis praestandis eorum virorum solertiam industriamque mirifice excelluisse. Iis vero se socias et administras addidisse scimus pias feminas, quae in eiusmodi volun- atis erga Nos significationibus impartiendis suas sibi partes deposcere voluerunt. Quibus e rebus placet Nobis, ut apud eos omnes cum eventus memoria, tum bene­volentiae Nostrae maneat testimonium. Idcirco volumus, iubemus ex argyrometallo, íec non ex auro argentoque conflari insigne formam crucis habens, quod tamen qua- ;uor interiectis liliis efficiatur octogonon. Media in coniunctione numisma parvum ixtet, cuius in adversa parte nomen et imago Nostra effigatur; in aversa autem exprimatur pontificale insigne, inscribaturque „Pro Ecclesia et Pontifice.* Extremae vero partes crucis, quae obversae sunt, ornentur cometa, qui una cum liliis insigne jfficit gentis Nostrae; qua autem aversae, signentur „Prid. Kal. Ian. MDCCCLXXXVIII.“ fluiusmodi honoris signo quod e taenia serica purpurei coloris linea alba flavaque id utramque oram virgata dependeat, merentium pectus sinistro latere decorari con­cedimus. Omnibus vero et singulis, qui tali honore digni habiti fuerint, auspicem caelestium munerum Apostolicam Benedictionem peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub Annulo Piscatoris, die XVII lulii MDCCCLXXXVIII, Pontificatus Nostri Undecimo. M. Card. LEDOCHOWSKI. Strigonii, die 16-a Octobris, 1888. In circularibus Dioec. litteris ddto 15-ae Julii Nr. 3660. praescriptum fuit, ut omnes et singuli expletas philyras in negotio conscribendorum proventuum parochialium et cooperaturalium abhinc dimissas DD. VADiaconis consignent, hi vero illas ad semel et in unum collectas horsum submittant. Quum vero e nonnullis districtibus VADiaconalibus fere omnes Curati seorsim submittant memoratas pro-

Next

/
Thumbnails
Contents