A Győri Püspökség Körlevelei, 1888
Tartalomjegyzék
9 Sanctissimus Dominus Noster Gaspari Mermillod, Episcopo Lausanensi et Genevensi, tamquam Praesidi Congressus Eucharistici, pro oblatis sibi quinquagenaria Sacerdotii celebranti votis, ope subnexi Brevis gratias agere dignatus est: Nr. 729. Breve Suae Sanctitatis ad Episcopum Lausanen. et Genevensem. LEO PP. XIII. VENERABILIS FRATER, SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Valde iis litteris delectati sumus, quas et ipse, venerabilis Frater, et dilecti filii qui, te praeside, honorem cultumque Sacramenti Augusti provehere student, nuper ob memoriam sacerdotii Nostri dandas curavistis. In iis quippe intueri licet vestram erga Nos et Apostolicam Sedem spectatam voluntatem. Nec minus libenter volumina accepimus, in quibus, quasi fastis, res gestae coetuum vestrorum eucharisticorum descriptae sunt, et ex quibus ipsis perspicere facile potuimus industriae studioque vestro inprimis laudabili successus jam satis prosperos, Dei beneficio, contigisse. Vix attinet dicere vehementer cupere atque exoptare Nos, ut omni ratione vestrum istud tueri et propagare institutum perseveretis : nihil enim sanctius, nihil hominum generi salutarius fieri potest, quam exemplo operaque conari, quod est in instituti vestri ratione positum, ut Jesu Christi redemptoris, Sacramento latentis, et honos conservetur et amor alatur. Quare Deum enixe obsecramus, ut commune propositum laboresque vestros, Ejus gloriae caussa susceptos, perpetuo secundare velit. Cujus coelestis muneris auspicem et benevolentiae Nostrae testem tibi, venerabilis Frater, et dilectis filiis, quorum supra meminimus, universaeque societati vestrae apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus. Datum Romae Apud S. Petrum, die VI. decembris HDCCCLXXXVII, pontificatus Nostri anno decimo. LEO PP. XIII. Strigonii, die 24-a Januarii, 1888.