A Győri Püspökség Körlevelei, 1887

Tartalomjegyzék

76 Disceptationibus praemissis proponebatur DUBIUM. An privilegmm oratorii privati concessum sub formula „eiusque natis et descen­dentibus in perpetuum“ extensibile sit quoque ad cognatos in casu. RESOLUTIO. Sacra C. Concilii re discussa sub die 11 Decembris 1886 censuit respondere: Negative. Strigonii, die 16-a Junii 1887. De Indulgentia concessa Confratribus SS. Rosarii proferentibus nomen lesu in angelica salutatione. ORDINIS PRAEDICATORUM. Cum inter Christifideles quorumdam locorum invaluerit pia consuetudo in­vocandi SSmum Nomen Iesus in fine Angelicae Salutationis immediate post Arnen, dicendo: Nunc et in hora mortis nostrae. Arnen. Iesus: dubium occurrit circa Indul­gentias quinque annorum totidemque quadragenarum Sodalibus SSmi Rosarii con­cessas, qui in fine uniuscuiusque Ave Maria Nomen Iesus pronuntiabunt; uti in summario Indulgent. § IX, n. 3 a S. Congregatione Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepo­sita recognito, ac a s. m. Pio IX approbato 18 Septembris 1862. Sunt enim qui putant, Indulgentias illas non fuisse concessas Confratribus Sanctissimi Rosarii invo­cantibus Nomen Iesus in fine, idest absoluta Ave Maria post Arnen, addito Iesus. Quapropter hodiernus Procurator Generalis Ordinis Praedicatorum votis plurimorum Fratrum et Sororum sui Ordinis obsecundans, ad maiorem gloriam SSmi Nominis Iesus in quo tota salus nostra pendet, atque ad incrementum pietatis erga Ipsum: sequens dubium proponit et humillimas porrigit preces pro eius solutione: An Indulgentias, de quibus in praedicto Summario, illi lucrentur Confra- tres, qui Nomen Iesus pronunciant post verba Benedictus fructus ventris tui: vel qui idem SSmum Nomen pronunciant additum in fine uniuscuiusque Ave Maria, dicendo: Nunc et in hora mortis nostrae. Arnen. Iesus? Sacra Congregatio Indulgentiis sacrisque Reliquiis praeposita die 29 Martii 1886 respondit: Affirmative ad primam partem: Negative ad secundam. Datum Romae ex Secretaria eiusdem S. Congregationis die et anno uti supra. I. B. CARD. FRANZELIN Praefectus. F. DELL A VOLPE Secretarius. Strigonii, die 16-a Junii, 1887. Nr. 3282. Concursus pro beneficiis pa- rochialibus in Morva-Szent- János et Va- gyócz publica­tnr Per translationem vacant beneficia parocbialia in Morva-Szent-János et Vagyócz, pro quibus concursus, usque finem mensis Julii anni labentis duraturus publicatur. Strigonii, die 17-a Junii, 1887. Nr. 3281. S. Congrega­tionis Indulg. Decretum:

Next

/
Thumbnails
Contents