A Győri Püspökség Körlevelei, 1887
Tartalomjegyzék
63 VIII. SANCTISSIMI D. N. LEONIS PP. XIII. BREVE AI) CARD. GIBBONS ARCHI-EPISCOPUM BALTIMORENSEM DE ERIGENDA STUDIORUM UNIVERSITATE IN TERRITORIO FOEDERATORUM AMERICAE BOREALIS STATUUM. Dilecte Fili Noster Salutem et Apostolicam Benedictionem. Quod in novissimo conventu anno MDCCCLXXXIV Baltimore Labito communi Venerabilium Fratrum Americae Borealis Episcoporum voto propositum fuerat, de studiorum Universitate in istius Reipublicae gremio erigenda, id modo Tibi caeterisque Ecclesiarum istarum Pastoribus in animo esse reipsa auspicari, communibus literis die 25 Octobris elapso anno ad Nos datis intelleximus. Maxime vero delectati sumus praeclaro fidei vestrae testimonio, ac sincero pietatis obsequio in hanc Apostolicam Sedem, cujus patrocinio ac tutelae Academiam a primo eius exordic commendastis. Perpetua enim Pastorum ecclesiae praesertim vero Pontificum Maximorum laus semper extitit, veri nominis scientiam strenue provehere, studiosequc curare ita disciplinas, imprimis theologicas ac philosophicas ad fidei normam in scholis tradi, ut coniunctis revelationis ac rationis viribus invictum inde fidei propugna culum constitueretur. Itaque Decessores Nostri de erudiendo Christiano populo vehe menter solliciti elapsis temporibus nullis unquam curis laboribusque pepercerunt u in praecipuis Europae urbibus celeberrima scientiarum domicilia, Academiae scilice studiorum excitarentur, quae cum media aetate, tum insequentibus saeculis florentis simam hominum doctissimorum segetem Christianae civilisque reipublicae emolu mento praebuere. In hunc finem Nos ipsi simul ac Ecclesiae gubernacula regendi suscepimus sedulam instaurandis studiis dedimus operam et praesertim ad praeclaran Thomae Aquinatis doctrinam restituendam atque in pristinum decus vindicandan animum viresque adiecimus, id spectantes ut in graviorum disciplinarum cultu ra tione semper habita eorum omnium quae scite sapienterque recentiori aevo doct homines industria sua protulerunt ad nobilissimam veterum sapientiam informaretui ratio philosophandi eaque disciplinam Angelici Doctoris docili studio sequeretur Certum autem Nobis exploratumque erat ea scientiarum renovatione perfecta, litera Nr. 2776. Breve SS. D. N. Leonis PP. XIII. ad Card. AEppum Gibbons. 1 > ► \ t t l 1 1 r