A Győri Püspökség Körlevelei, 1887

Tartalomjegyzék

37 VI. DECRETUM. Panormitana seu Nicosien. Beatificationis et canonizationis ven. servi Dei Pr. Felicis a Nicosia laici professi Ordinis Minorum s. Francisci Capuccinorum. SUPER DUBIO An, et de quibus miraculis constet in casu, et ad effectum de quo agitur ? Mites et humiles corde Deus tantopere diligit, ut eos caelestium gratiarum donis uberius cumulare soleat, et ad altiores sanctitatis gradus extollere, quoadusque solium aeternae gloriae teneant. Inter hos enituit venerabilis Felix nicosiensis ex humili sodalium laicorum coetu Ordinis Franciscalium Capuccinorum, qui etsi rudis et omnis litterarum culturae expers, vitae sanctissimae, et eximiae suae prudentiae famam late excitavit, ita ut ex tota Sicula regione ad eum homines confluerent sa­lutaria consilia exquirentes. Assidue enim hic adstans ad pedes Patris luminum in divinarum rerum contemplatione, sublimem illam hausit sapientiam in sacris litteris commemoratam: Qui appropinquant pedibus eius, ipsi accipient de doctrina illius (Deu­teron. XXXIII). Ad praeclara autem charismata, quibus Deus Servi sui adhuc viventis san­ctitatem decoravit, accesserunt divina prodigia, postulato a fidelibus eius suffragio, pa­trata post pretiosum eiusdem obitum; qui accidit pridie kal. Iunii an. MDCCLXXXVII, cum aetatis suae septuagesimum iam exegisset. Quare edito a sa. me. Summo Pon­tifice Pio IX de heroicis virtutibus ven. Felicis decreto, quarto nonas Martii an. MDCCCLXII, duo delecta miracula consueto Sacrorum Rituum Congregationis gra­vissimo examini semel, iterum ac tertio in Causa proposita fuerunt; scilicet in An- tepraeparatorio Coetu Rabito in aedibus cl. me. Card. Antonii Mariae Panebianco, tunc huiusce Causae Relatoris, pridie nonas Martias anno MDCCCLXXVII; deinde in Consilio Praeparatorio Rmorum Cardinalium in Palatio Apostolico Vaticano octavo idus Martii anni MDCCCLXXXI coadunato; demum in generalibus Comitiis coram SSmo Domino Nostro Leone Papa XIII collectis octavo kalendas Iunii vertentis anni MDCCCLXXXVI. In quibus a Rmo Cardinali Raphaele Monaco La Valletta, Epi­scopo albanensi, Causae Relatore, proposito Dubio. „An, et de quibus Miraculis constet in casu, et ad effectum de quo agitur?“ singuli, qui convenerant, tum Rmi Cardinales Nr. 1963. E Sacra Ri­tuum Congre­gatione.

Next

/
Thumbnails
Contents