A Győri Püspökség Körlevelei, 1887

Tartalomjegyzék

25 V. S. Patriarcha Benedictus in suo, quem in Monte Cassino fundavit, religio­sorum virorum coetu, illustre perpetuoque duraturum sibi erexit monumentum me- ruitque, ut inter maximos humani generis benefactores recenseretur. Certe ex ordine Benedictinorum innumeri prodierunt Sancti, fulgentes sicut stellae coeli in perpetuas aeternitates, apostolico item zelo perciti viri, quibus Anglia, Germania aliaeque per Europam nationes suam ad fidem Christi conversionem debent. Viri porro excellenti doctrina et omnigena eruditione clarissimi, a quibus repetendum, quod in communi barbarie, quae post migrationem gentium Europae maximam partem invasit, scientia­rum artiumque liberalium reliquiae ab interitu vindicatae fuerint. Benedictini Mo­nachi erant, qui antiquiores codices descripserunt, qui scholas in suis claustris ape­ruerunt, bibliothecarum fundamenta jecerunt. Benedictini erant, qui in asperrimis Europae regionibus coenosas exsiccando paludes borridasque exstirpando silvas, agri­culturam pecuniaremque rem promoverunt, primaque artium mechanicarum elementa invenerunt. Tot tantisque titulis de Ecclesia, de litteris et artibus, nec non de cul­tura bene merentem ordinem Sanctissimus Dominus Noster merita laude prosequi­tur, atque ut Romae florens antea S. Anselmi Collegium repristinent, amantissime hortatur ope subnexi, quod ad Arcbi-Episcopum Cataniensem direxit, rescripti: VENERABILI FRATRI IOSEPHO BENEDICTO ARCHIEPISCOPO C AT ANIENSI LEO PP. XIII. VENERABILIS FRATER SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Quae diligenter ad Nos retulisti de consiliis in conventu susceptis Abba­tum Casinensium, qui, te praeside, habitus modo est in hac Urbe, ea grata multum accepimus. Jam diu scilicet desiderio tenebamur istius extra ordinem conventus co­gendi; qui etiam, ut nosti, quum antehac esset habendus sub tempus vernum, causis rerum quibusdam interceptus est. At enim hoc desiderium spes moverat et acuerat complurium utilitatum, quas censebamus profecturas inde esse certo in Ordinem Be­nedictinorum, cui studuimus semper, cui vel nuper testimonia tribuimus existima­Nr. 1559. Breve Apo­stoliénál de restaurando Benedictino­rum S. An- selmiCollegio.

Next

/
Thumbnails
Contents