A Győri Püspökség Körlevelei, 1887
Tartalomjegyzék
146 Nr. 5748. DD. VADia- coni provocantur, ut collectam pro jubilaeo Suae Sanctitatis stipem, quo ocyns submittant. Ad finem vergente termino, pro submittenda eleemosina jubilari et philyris homagialibus Suae Sanctitati praesentandis ope circularium ddto 18. Junii a. c. Nr. 3470. praestituto, praesentibus provocantur I)D. VADiaconi, ut collectum in hunc finem aes prout etiam philyras homagiales usque finem currentis mensis officio ADioecesano inomisse submittant. Strigonii, die 20-a Octobris, 1887. Nr. 5749. Obitus Joan- nis Fehér et concursus pro parochiali beneficio Nasz- vadensi. Joannes Fehér parochus Naszvadensis, patienter toleratis diuturni morbi doloribus atque pie susceptis moribundorum sacramentis, die 18-a mensis currentis ad aeternitatem evocatus est. Vixit annos 64 e quibus in ministerio altaris exegit 40. Cuius animam piis ad aram precibus commendando, pro vacante beneficio parochiali Naszvadensi, pastore orbato, concursum usque finem mensis Novembris a. c. duraturum publico. Strigonii, die 24-a Octobris, 1887. Nr. 5750. Anima Ga- brielis Ha- verla piis ad aram suffragiis commendatur. Dies 15-a curr. suprema fuit Gabrieli Haverla professori AEppalis Grym- nasii Tirnaviensis, qui ob affectam corporis valetudinem pensione donatus, ad domum paternam in Hodrusbánya se recepit ibique praefata die, sacramentis moribundorum saepius refectus, pie ut vixit, animam immortalem Deo Creatori reddidit, anno vitae suae terréstris 28-o sacerdotii 5-o. Cuius animam piis ad aram suffragiis commendo. Strigonii, 24-a Octobris, 1887. Nr. 5751. Vacans Cura- tia Leopoldo- politana concursui exponitur. In regia domo correctoria captivorum Leopoldopolitana (Lipótvár), vacat statio Curati, pro qua complenda praesentibus concursus usque finem futuri mensis Novembris duraturus publicatur. Praeter habitationem liberam et usum unius horti, percipit Curatus a publico aerario titulo salarii annuos 800 florenos et habet jus ad pensionem e parte publici aerarii sibi assignandam. Requiritur autem a Curato s cientia trium linguarum: hungaricae, germanicae et slavicae, insuper debet esse constitutionis firmae et sanae et vocationem habere pro gravissimo munere Curati captivorum. Praeter Presbyteros A Dioecesis hujus, Presbyteri aliarum quoque Dioecesium pro hac statione recurrere possunt, si enumeratis qualitatibus praediti sint et licentiam a proprio Ordinario acceperint. Recursus, qui regio hung justitiae ministerio inscribantur, exhibendi sunt usque finem indicti concursus in Officio ADioecesano Strigoniensi. Strigonii, die 24-a Octobris, 1887. Nr. 5752. Consursus pro vacante beneficio Ipoly- ny éken si publicatur. Per resignationem vacat beneficium parochiale in Ipolynyék pro quo concursus usque finem mensis Novembris a. c. duraturus, praesentibus publicatur. Strigonii, die 24-a Octobris, 1887. Joannes Cabdinalis Simor m. p. Archi-Episcopus.