A Győri Püspökség Körlevelei, 1887
Tartalomjegyzék
143 XIX. Chorus Episcoporum Indiae Orientalis, pro stabilita in iis oris ope constitutionis Apostolicae „Humanae salutis auctor“ hierarchia, gratiarum actionis et obsequii plenas misit ad Beatissimum Patrem litteras, quas prout et Sanctissimi Domini Nostri responsum, hicce subnectere placuit. Beatissime Pater. Quod jam anteactis temporibus in votis plurimorum erat id tandem nostra aetate evenisse gratulamur, qua nempe, Provincia Goana restituta ejusque Archiepi- scopali Sede Dignitate Patriarchali ad honorem aucta, in universis In diis Orientalibus Hierarchia Ecclesiastica instituta est. Per admirabilem enim Tuam Constitutionem „Humanae Salutis Auctor“ sapientissimo consilio factum est ut res christiana Indorum stabilem illam quam Divinus Institutor eidem assignavit ordinationem assequeretur. Universi quotquot sunt harum regionum Catholici ceterique omnes ad quos huius facti laetissimus nuntius advenit maxima laetitia exultant. Qua quidem laetitia nos praesertim afficimur, utpote qui apprime perspicimus quaenam exinde emolumenta in christianam rempublicam auspicari liceat. Ne autem singula persequamur illa tantum commemorare fas sit, quod nempe nexus ille quo cum hisce dioecesibus Romana Sedes conjungitur et cum Pastoribus suis fideles ligantur arctior in dies evadet, atque zelus Missionariorum magis magisque augebitur. Ex quo profecto fiet ut sanctissima Christi fides facilius non modo in civitatibus ad humanitatem excultis succrescat, sed etiam in dissitis deviisque locis et inter ipsas indigenarum turmas intimius stabiliatur ac novis in dies incrementis propagetur ac floreat. Porro quot labores ad hoc Sanctitas Tua exantlaverit, quot curas ab initio susceperit, ut, habita ratione privilegiorum quae Romani Pontifices Regibus Lusitanis adeo bene de Religione meritis contulerant, per Conventionem a Sanctitate Tua cum Rege Fidelissimo Lusitaniae nuper initam, una simul rei Catholicae Indorum bono commodisque consuleretur. Neque silentio praeterire liceat quod veluti ac si omnia haec satis non essent, Tuum dilectissimum in Christo Filium, Venerabilem Fratrem Nostrum Antonium Agliardi Archiepiscopum Caesariensem, virum pietate, doctrina, et prudentia singulari praeditum munere amplissimo Delegati Apostoliéi, ad nos misisti, qui nulli parcens labori despectisque omnibus Suae malesanae valetudinis incommodis, duobus annis, nobis consilio et opere adstitit mentemque Tuam interpretatus est. Nr. 5747. Litterae Eppo- rum Indiae orientalis ad Beatissimum Patrem, hujus- que responsum.