A Győri Püspökség Körlevelei, 1886
Tartalomjegyzék
populorum animis versabuntur, maxime ministerio verbi et sacramentorum usu. — Eorum vero redintegrandis animi viribus, quas continenter vigere infirmitas humana non patitur, nihil propemodum videtur aptius, quam quod est alibi in more positum, idque magno cum fructu, ut secedant identidem ad statas animi meditationes, I)eo sibique unice per id tempus vacaturi. Vobis autem, Venerabiles Fratres, in obeundis pro potestate Dioecesibus, sponte et percommoda sese dabit occasio cognoscendi ingenium et mores singulorum, pariterque videndi in re praesenti, qua potissimum ratione aut prohibere, aut sanare, siqua insederint, mala necesse sit. Atque ob eam causam, ne vis ecclesiasticae disciplinae frangatur, adhibenda, ubi opus esse videbitur, ad sacrorum canonum normas justa severitas; omnesque intel- ligant, cum sacerdotia, tum varios dignitatum gradus non esse, nisi utilium curarum praemium oportere, proptereaque iis reservari, qui Ecclesiae servierint, qui in curanda animorum salute desudaverint, qui vitae integritate doctrinaque praestare judicentur. His ornato virtutibus Clero, non exiguam partem consultum erit et populo : qui, ut est amans Ecclesiae et religionis avitae perstudiosus, facile ac libenter sacrorum administris se dabit excolendum. — Sed tamen nulla Vobis praetermittenda earum rerum est, quae ad integritatem doctrinae catholicae in multitudine conservandam, disciplinam que Evangelicam factis, vita, moribus retinendam valere videantur. Date operam, ut frequenter sacrae expeditiones in culturam animorum suscipiantur, eisque praeficite viros probatae virtutis, Jesu Christi spiritu animatos, caritate proximorum incensos. — Opinionum vel cavendis vel evellendis erroribus, late in vulgus disseminentur salubriter scripta, quae cum rerum veritate congruant, et ad virtutem conducant. Hoc quidem tam laudabili frugiferoque proposito aliquot jam societates scimus coaluisse, nec frustra operam consumere. Eas igitur et augeri numero et majore in dies fructuum copia florere valde cupimus. — Illud etiam volumus, excitari a Vobis universos, sed maxime qui doctrina, qui censu, qui dignitate, qui potentia ceteris antecellunt, ut in omni vita, tam privatim quam publice, impensius curent religionis nomen, Ecclesiae causam, ductu auspicioque vestro, fortius agant, et quaecumque rei catholicae provehendae instituta sunt vel instituentur, adjuvare, amplificare ne recusent. — Similiter resistere necesse est fallacibus quibusdam opinionibus, ad tuendum suum cujusque decus praepostere excogitatis, quae fidei morumque Christianorum praeceptis prorsus repugnant, et multis perniciose flagitioseque factis aditum patefaciunt. — Demum necessaria contentio est assidua et vehemens adversus non honestas consociationes; quarum est antevertenda contagio rationibus omnibus, iis nominatim, quas litterae Nostrae Encyclicae alias indicavere. De qua re tanto a Vobis majorem curam adhiberi volumus, quanto plus isthie numero, opibus, potestate valent ejus generis societates. Haec habuimus, Venerabiles Fratres, quae Vobis, urgente proposEum caritate, perscriberemus; quae toti Hungarorum genti prompta ad parendum voluntate acceptum iri confidimus. — Ut patres vestri de hoste teterrimo magnifice ad Budam triumpharent, non bellica tantum fortitudine perfectum est, sed virtute religionis; quae quidem vobis, quemadmodum vim magnamque imperii auctoritatem initio 81