A Győri Püspökség Körlevelei, 1886

Tartalomjegyzék

2 quam sit huic ipsi proposito Nostro consentaneum dare operam, quibuscumque rebus possumus, ut vel excitentur homines ad christianas virtutes, vel revocentur. Talis est enim civitas, qualis populorum fingitur moribus; et quemadmodum aut navigii aut aedium bonitas ex singularum pendet bonitate aptaque suis locis collocatione par­tium : eodem fere modo rerum cursus publicarum rectus et sine offensione esse non potest, nisi rectam vitae cives consequantur viam. Ipsa disciplina civilis, et ea omnia, quibus vitae publicae constat actio, nonnisi auctoribus hominibus nascuntur, inter­eunt ; homines autem suarum solent opinionum morumque expressam imaginem iis rebus affingere. Quo igitur eis praeceptis Nostris et imbuantur penitus animi, et, quod caput est, quotidiana vita singulorum regatur: enitendum est, ut singuli inducant animum Christiane sapere, Christiane agere, non minus publice, quam privatim. Atque in ea re tanto major est a’dhibenda contentio, quanto plura impen­dent undique pericula. Non enim exiguam partem magnae illae patrum nostrorum virtutes cessere; cupiditates, quae per se vim habent maximam, majorem licentia quaesiverunt; opinionum insania, nullis aut parum aptis compressa frenis, manat quotidie longius; ex iis ipsis, qui recte sentiant, plures praepostero quodam pudore deterriti non audent id, quod sentiunt, libere profiteri, multoque minus reipsa per­ficere ; deterrimorum vis exemplorum in mores populares passim influit; societates hominum non honestae, quae a Nobismetipsis alias designatae sunt, flagitiosarum artium scientissimae, populo imponere, et quotquot possunt, a I)eo, a sanctitate offi­ciorum, a fide christiana abstrahere atque abalienare contendunt. Tot igitur prementibus malis, quae vel ipsa diuturnitas majora facit, nullus est Nobis praetermittendus locus, qui spem sublevationis aliquam afferat. Hoc consi­lio et hac spe sacrum Jubilaeum indicturi sumus, monendis cohortandisque, quot­quot sua est cordi salus, ut colligant paulisper sese, et demersas in terram cogita­tiones ad meliora traducant. Quod non privatis solum, sed toti futurum est reipubli- cae salutare, propterea, quod quantum singuli profecerint in animi perfectione sui, tantundem honestatis ac virtutis ad vitam moresque publicos accedet. Sed optatum rei exitum videtis, Venerabiles Fratres, in opera et diligentia vestra magnam partem esse positum, cum apte studioseque populum praeparare ne- cesse sit ad fructus, qui propositi sunt, rite percipiendos. — Erit igitur caritatis sapientiaeque vestrae lectis sacerdotibus id negotium dare, ut piis concionibus ad vulgi captum accommodatis multitudinem erudiant, maximeque ad poenitentiam co­hortentur, quae est, auctore Augustino, bonorum et humilium fidelium poena quotidiana, in qua pectora tundimus, dicentes: dimitte nobis debita nostra.') Poenitentiam, quaeque pars ejus est, voluntariam corporis castigationem non sine causa primo commemo­ramus loco. Nostis enim morem saeculi: libet plerisque delicate vivere, viriliter animoque magno nihil agere. Qui cum in alias incidunt miserias multas, tum fin­gunt saepe causas, ne salutaribus Ecclesiae legibus obtemperent, onus rati sibi gra­vius, quam tolerari possit, impositum, quod vel abstinere certo ciborum genere, vel jejunium servare paucis anni diebus jubeantur. Hac enervati consuetudine, ') Epist. 108.

Next

/
Thumbnails
Contents