A Győri Püspökség Körlevelei, 1886
Tartalomjegyzék
11 ltx. m SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS DIVINA PROVIDENTIA PAPAE XIII. EPISTOLA AD ARCHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS BORUSSIAE. LEO ΧΙΠ. VENERABILES FRATRES SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Jampridem Nobis in votis erat, Venerabiles Fratres, vos alloqui, ut de praesentibus rei catholicae in Germania conditionibus vobiscum ageremus. — Illud valde optabamus, singulari quadam ratione testari magnitudinem paternae caritatis ac studii, quo vos et dilectos vestros filios complectimur ; simulque vobis gratulari de sollicitudine illa plane apostolica, qua vos omnes, Venerabiles Fratres, in gregem vestrum animatos infiammatosque conspicimus. Intelligimus praesertim curas, quas constanter adhibuistis, ut catholici homines, fidei vestrae concrediti, nunquam se a virtute, a pietate, a salutis via abduci paterentur. — Maxime etiam cordi erat, vobis patefacere animi solatium atque oblectationem, quam percipimus tum ex summa voluntate, qua universi catholici homines Germaniae vobis adhaerescunt, vobisque dicto audientes sunt, tum ex disciplina et concordia, quae inter ipsos magis magisque invalescit. Quod antea non licuit, placet praestare modo per hanc epistolam, quam ultro ad vos damus, spem bonam animo foventes, fore ut, divinae Providentiae beneficio, cito dies affulgeat, qui religioni et Ecclesiae in Germania laeta meliorum rerum initia afferat. Neminem vestrum latet, Venerabiles Fratres, mutuam concordiam, quae haud brevi annorum spatio inter hanc Apostolicam Sedem et Borussiae Regnum fauste feliciter intercesserat, magnis ex improviso perturbationibus fuisse obnoxiam, ob eas praesertim latas leges, quibus catholici cives in grave discrimen et angorem adducti sunt. — At haec calamitas, quae Decessorem Nostrum fel. rec. Pium IX. ac Nos •etiam magno dolore affecit, occasionem praebuit, moderante Deo, quamobrem tum Pastorum tum Fidelium Germaniae virtus et in avita fide constantia majorem in modum eluceret. Quae quidem virtus et constantia eo majori commendatione digna est, quod cum illi strenuam causae Ecclesiae tuendae operam darent, nunquam a fide et obsequio majestati Principis debito, nunquam a patriae caritate discesserint; <et obtrectatoribus suis re ipsa ostenderint, non civilium rationum respectu, sed re4 Nr. 963.