A Győri Püspökség Körlevelei, 1886

Tartalomjegyzék

98 Nr. 3596 Pagellae „Religio“ commen­dantur. Imperatoris et Regis Nostri Apostoliéi clementia cruce aurea meritorum cum co­rona decoratus est. I). Sigismund us Kovács, ad beneficium parochiale Zárányense, quod interimaliter administrabat, erga praesentationem Celsissimi Patroni canonice investitus est. DI), cooperatores Martinus Márkus e Kocs ad Széplak, Josephus Rosta autem e Széplak ad Kocs in pari qualitate translati sunt. Jaurini, die 6-a Decembris 1886. Multiplices inter invitationes et requisitiones, quae anni cursu exeunte ex parte diversissimarum molitionum in campo litteraturae periodicae ubertim pul­lulantium ad eas succollandas fieri solent, attentioni et benevolo patrocinio DI). Sacerdotum, qua materiali succursu via praenumerationis, qua etiam litteraria co­operatione contestando, commendatas haberi vellem pagellas, inter omnes, quae hoc tempore apud nos vulgantur, antiquissimas „Religio“ inscriptas, utpote quae, prae­cipue pi-o Clero destinatae, ad themata theologica dilucidanda, facta item et ad­juncta Ecclesiam, vitamque ecclesiasticam respicientia expendenda et pertractanda in metropoli patriae nostrae jam ante annos 45 fundatae sunt. Rediguntur de prae­senti a Dre Adalberto Breznay, SS. Theologiae penes R. H. Scientiarum Universi­tatem Budapestinensem Professore. Pretium praenumerationis pro semestri 5 fl. efficit. Jaurini, die 6-a Decembris 1886. Joannes m. p., Episcopus.

Next

/
Thumbnails
Contents