A Győri Püspökség Körlevelei, 1886

Tartalomjegyzék

i 2νΓχ. II. Placuit Domino vitae et mortis Antonium Winterl, Suae Sanctitatis Summi Pontificis Praelatum Domesticum, Cathedr. Eccl. Jaurin. Praepositum Majorem et Canonicum, Abbatem S. Jacobi Ap. de Lébeny, Collegii Examinatorum Prosynoda- lium Praesidem, Districtus Cathedralis Decanum, L. K. Civ. int. Jaurinensis Paro­chum etc. post brevem infirmitatem et suscepta pie moribundorum Sacramenta ex hac mortali vita evocare die 22-a elapsi mensis Januarii, anno aetatis suae 72-o, sacerdotii vero 47-o. Intimo cum animi moerore obitum,] Ven. Clero Dioecesano alias jam cognitum, hic recolo „viri praestantissimi, cui prolixiorem adhuc vitam optaverunt omnes, quibus insignes ejus dotes: infucata in Deum pietas, illibata morum integritas, ardens salutis animarum zelus, actuosa in egentes et orphanos caritas perspectae fuerunt“. Egenos et pauperes profusa cum liberalitate sublevabat, in sub­urbio Nádorváros orphanotrophium puellarum erexit, per plures annos potissimum e propriis sustentabat, et substantiae suae posthumae, detractis piis legatis, haere­dem esse voluit; communi concivium sententia eapropter pulcherrimo cognomine „Pater pauperum et orphanorum“ merito insignitus. In munere pastorali, quod post exactos in qualitate Studiorum Praefecti in Seminario majori septem annos, ceu pa­rochus in Gyó'r-Sziget a. 1847. occepit, in Tata ab a. 1851. usque finem anni 1864., abhinc autem qua etiam Cathedr. Ecclesiae Canonicus Jaurini in interiori Civitate gessit, quodve licet jam ab anno 1873. in culmine dignitatum Capitularium consti­tutus esset, non prius, quam vitam claudens dimisit, verbum Dei annuntiando, Sacra­menta administrando, Scholas visitando, cum laborum patientia fatigari nescia ver­satus, omnibus omnia fieri studebat. Justa tam praeclari sacerdotis et animarum curatoris funebria inter communis venerationis, gratitudinis et aestimii contestationes vere magnificas, numerosa totius Civitatis incolarum multitudine assistente, persolve­bantur. Tumuli ipsius pretiosissimum profecto ornamentum constituunt pauperum lachrymae, quibus ubertim irrigatur. Oremus praescripta ad aram suffragia exsol­ventes, ut divinus Salvator misericordes beatos depraedicans fideli servo suo, cujus memoria in benedictione erit, in aeternitate laborum palmam et gloriae coronam tribuere dignetur. Jaurini, die 8-a Februarii 1886. Josephus Hencz parochus Alsó-Gallaensis die 12-a Januarii a. c. impro­visa morte repente sublatus est anno aetatis suae 60-o, sacerdotii vero 37-o. Dum obitum ejus subitaneum moestus significo, et animam ejus, ut apud misericordiarum Dominum clementiam invenire mereatur, solitis piis ad aram suffragiis commendo, 3 Obitus Anto­nii Winterl Praepositi Majoris. Nr. 511. Nr. 512. Obitus Jose­ph i Hencz. et concursus pro beneficio parochiali in Alsó-Galla.

Next

/
Thumbnails
Contents