A Győri Püspökség Körlevelei, 1885
Tartalomjegyzék
79 XI. Chorus Episcoporum R. Hungáriáé in consultationibus anno elapso Budapestini asservatis, quoad distributionem et expeditionem piarum symbolarum, quae in varios fines per Dioeceses colliguntur, in eo coaluit, ut illae posthac ad Archi-Episcopum Stri- goniensem et Regni Primatem deriventur, qui illas menti Ordinariatuum et largientium intentioni conformiter distributas, ad locum destinationis promovebit. Ea autem fuit mens p. t. DD. Praesulum, ut salva fidelium pias symbolas offerentium clare expressa intentione, e symbolis, specialem eamque indicatam destinationem non habentibus, ibi succurreretur indigentiis extraneorum catholicorum, ubi illae impraesentiarum maximae fuerint. Ratio vero determinationis fuit mutatio, quam Ecclesia catholica, in terris extraeuropaeis, nec non in orientalibus Europae regionibus, decursu huius saeculi subivit. Signanter novimus, Ecclesiam catholicam in America septemtrionali, ad exitum praeteriti saeculi grano sinapis adhuc similem, jam in arborem proceram robu- stamque excrevisse, quae, ut gratam se exhibeat pro benefactis ex Europa hucusque acceptis, pias symbolas ipsa colligit et in Germaniam praesertim mittit pro sublevandis catholicis inter alienae religionis asseclas dispersis, et alienae opis plane indigis. Catholicis itaque fratribus in America, in tali ac hucusque mensura amplius succurrere non debemus, quin tamen propterea penitus illorum oblivisceremur; florent enim etiam hucusque Missiones in America, ab instituto de propaganda fide, per italicum gubernium, ut anno praeterlapso vidimus, gravi injuria affecto sublevandae, praesertim illae, quae indianis populis convertendis operam navant et pro quibus proinde e collecto aere, major summa resolvenda et expedienda fuit. Majorem tamen in modum subsidio indigeht domestici fidei nostrae Bosniam et Herczegovinam, nec non Rumeniam ac Bulgáriám incolentes, quorum priores non religionis solum, sed politicis etiam vinculis nobis adstringuntur, et in statu maximae necessitatis ac miseriae constituti, ab exteris Missionum Societatibus exiguis, immo fere nullis juvantur subsidiis. Hinc factum, quod ex collecto per decursum anni anterioris aere, nullam specialem destinationem habente, vel directe pro catholicis illarum regionum collecto, notabilis subsidii participes redditi sunt catholici Bosnenses et Herczegovinenses, nec non alii inter tureas et schismaticos in Oriente habitantes; reliquae autem symbolae ad locum destinationis suae aeque transpositae sunt. Quum vero ex aliquibus Dioecesibus non solum aes pro Missionibus collectum, sed alia etiam pia oblata ad me transmissa fuerint, in subnexa specificatione Nr. 2959. Specificatio symbolarum pro variis piis finibus per Dioeceses 1. r. in Hungária decursu anni 1884. collectarum et ad Officium Primatiale transpositarum.