A Győri Püspökség Körlevelei, 1885

Tartalomjegyzék

73 X. DILECTO FILIO NOSTRO LYCIDO MARIAE TITYLO SESSORIANO S. R. E. PRESBYTERO CARDINALI PAROCCHI NOSTRO IN VRBE YICARIO LEO P P. XIII. DILECTE FILI NOSTER SALYTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Plane quidem intelligis, quod saepe Nos et non sine caussa diximus, summa esse contentione et assiduitate enitendum, ut Clericorum ordo quotidie magis doctri­narum cognitione floreat. Cuius necessitatem rei maiorem efficit natura temporum: propterea quod in tanto ingeniorum cursu tamque inflammato studio discendi, nequa­quam posset Clerus in muneribus officiisque suis cum ea, qua par est, dignitate atque utilitate versari, si quae ingenii laudes tanto opere expetuntur a ceteris, eas ipse ne­glexerit. — Hac Nos de caussa ad disciplinam eruditionis, praesertim in alumnis sa­cri ordinis, animum adiunximus: et a scientia rerum graviorum exorsi, philosophiae theologiaeque studia ad veterum rationem, auctore Thoma Aquinate, revocanda cura­vimus : cuius quidem opportunitatem consilii is ipse, qui iam consecutus est, exitus declaravit. — Verum quoniam permagna doctrinae pars, et ad cognitionem iueunda et ad usum urbanitatemque longe fructuosa, humanioribus litteris continetur, idcirco nunc ad illarum incrementa nonnihil constituere decrevimus. Quod primo loco illuc pertinet, ut suum Clerus teneat decus: est enim lit­terarum laus multo nobilissima: quam qui adepti sint, magnum aliquod existimantur adepti; qui careant, praecipua quadam apud homines commendatione carent. — Ex quo intelligitur, quale esset illud luliani imperatoris callidissimum et plenum sceleris consilium, qui ne liberalia studia exercerent christianis interdixerat. Futurum enim sentiebat, ut facile despicerentur expertes litterarum, nec diu florere christianum posse nomen, si ab humanitatis artibus alienum vulgo putaretur. — Deinde vero quoniam ita sumus natura facti, ut ex iis rebus quae sensibus percipiuntur ad eas assurgamus quae sunt supra sensus, nihil est fere ad iuvandam intelligentiam maius, quam scri­bendi virtus et urbanitas. Nativo quippe et eleganti genere dicendi mire invitantur homines ad audiendum, ad legendum: itaque fit, ut animos et facilius pervadat et vehementius teneat verborum sententiarumque luminibus illustrata veritas. Quod habet· Nr. 2795. De studiis lit­terarum in sa­cro Romano seminario pro­vehendis re­scriptum apo- stolicum.

Next

/
Thumbnails
Contents