A Győri Püspökség Körlevelei, 1885
Tartalomjegyzék
50 diversissimis gentibus collecti sunt. Idque plane cum natura congruit religionis chri- stianae, quae, non uni populo sed omnibus nata, bomines universos, nullo nec loci discrimine nec generis, fraterna inter se necessitudine coniungit. Eorum autem, qui in Evangelio elaborant, ipsis rebus publicis valde salutaris est opera. Nam a politicis negotiis abstinere iussi, toti in eo esse debent, ut sapientiam Iesu Christi disseminent ac tueantur. Illa vero praecipuae doctrinae Christianae praecepta sunt, Deum timere, et omnibus in rebus iustitiam integre inviola- teque servare; unde consequitur, subesse magistratibus oportere, parere legibus, honorem Regi habere non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam; quibus virtutibus nihil profecto est aptius ad multitudinem in officio continendam, conservandam que publicam securitatem. Revera catholici ex Europa sacerdotes, qui in potentissimo Sinarum imperio aliquot iam saecula apostolicum munus insistunt, tantum abest, ut potestati publicae rebusque civilibus quicquam attulerint incommodi, ut plurimas utilitates, omnium consensu, pepererint: idque sane assecuti sunt primum Christiana morum disciplina provehenda, deinde propagatione litterarum reliquarumque artium, quibus gentium humanitas continetur. — Quoniam vero eadem mens idemque iis est propositum, qui nunc Sinenses ad instituta christiana erudiunt, dubitare non potes, quin eos ipsos pari voluntate fideque nomini et maiestati Tuae semper obsequentes ex- periare. Nos igitur, potentissime Imperator, de significationibus benevolentiae in illos Tuae gratias Tibi plurimas et agimus et habemus: simulque Te, pro ea qua praestas clementia, vehementer obtestamur ut in praesentibus rerum vicibus eos benignitate Tua complectaris firmissimoque patrocinio tegas, nihil ut detrimenti capiant, et tuta in munere suo libertate, beneficio Tuo, sine ulla offensione fruantur. Interim, Deum caelorum terrarumque dominum obsecramus, ut Te, Princeps clarissime, uberrimis bonitatis suae muneribus perpetuo prosperare velit. Datum Romae aqud S. Petrum die 1 Februarii 1885. Pontificatus Nostri anno VI. LEO PP. XIII. Strigonii, die 30-a Martii, 1885. Nr. 1951. Status fundorum a) veteris emeritorum ac delicientium Sacerdotum; b) novi sive auxiliarii eo- rumdem; c) Instituti Sacerdotum S. Adalbert! E. M.;d) assecura- tionalis contra damna incendii, e rationibus anni 1884 erutus. A) Rationes fundi veteris emeritorum ac deficientium Sacerdotum. a) PERCEPTIO: Remansa Cassae anni prioris . E censu Obi. Status E censu Obi. Stat, in arg. E censu Obi. fundi Urbar. E censu Capit, apud Privat. E censu 350# a 5 fi. 40 xr. E censu Obi. annuitatis #4 % E censu Obi. ^nnuitatis hung. 5 % . . 1153 fi. 65 xr. 50037 fi. 77 xr. 2101 77 58 77 3220 77 — 77 135 77 24 77 18182 n 85 n 845 77 48 77 74449 n 89 n 3722 77 49 77 1653 77 75 77 94 77 50 77 330 n 42 77 15 77 50 77 100 77 — 77 5 77 — 77 147974 A. 68 xr. 8073 fi. 44 xr. Latus