A Győri Püspökség Körlevelei, 1885

Tartalomjegyzék

VI. Operae pretium duxi communicare in subnexo ordinationem sive dispositio­nem, quae circa Musicam figuralem in Ecclesia permissam vel prohibitam e S. Con­gregatione Eituum anno mox praeterlapso emanavit, una cum litteris, in quarum comitiva ordinatio illa per praelaudatae Congregationis Secretarium Episcopis Italiae transposita est, et quae nobis quoque non poterit non instructioni directionique deservire. EX SACEA EITUUM CONGEEGATIONE OEDINATIO QUOAD SACEAM MUSICEN. Nr. 1689. S. Rituum Congregatio­nis ordinatio, quoad musi­cam sacram figuralem per­missam vel prohibitam iu Ecclesia. Ilimé ac Eme Praesul! Quo tot, iisque gravibus abusibus, qui in Musicen sacram plerisque in Ecclesiis irrepserunt, amovendis efficax remedium afferatur, confecta fuit huic Epi­stolae Evxuxlixy adnexa Ordinatio: quae quidem cura et studio Societatis a s. Caecilia nuncupatae, faventibus ecclesiasticis Praesulibus, in Archidioecesibus Neapolitana et Mediolanensi, aliisque adhiberi coepta est, atque a Eomano Pontifice plenissime comprobata. Itaque subscriptus, dum id Tibi, Ulme ac Eme Praesul, notum facit, Te rogat etiam, ut regulas quae in hac Ordinatione continentur, et istic in Ecclesiis tuae Dioeceseos excipiendas omni data opera cures; utpote quae sacrae Liturgiáé, quod ad Musicen spectat, quae illius adeo excellens pars est, decori sanctitatique servandae, indecoris atque profanis melodiis amandatis apprime inserviunt. Fidens fore ut et Tu, Ulme ac Eme Dne, ea qua polles prudentia et pasto­rali sollicitudine, omnia quae in eadem Ordinatione praescribuntur, in Dioecesi Tibi credita exequenda prospicias, gestit subscriptus amplissima tui aestimatione atque erga Te obsequio, se profiteri Amplitudinis tuae Die 25 Septembris anno 1884. Pix Secretaria S. E. Congr. Humili, atque addictissimum servum LAUEENTIUM SALVATI Secret.

Next

/
Thumbnails
Contents