A Győri Püspökség Körlevelei, 1885
Tartalomjegyzék
17 III. Primitiva dos fundi scholaris AEpiscopalis, quae initio in obligatorialibus status aurei mutui 100,000 florenorum consistebat et 6% fructificabat, e dispositione legis regnicolaris anno elapso, in obligatoriales litteras ejusdem speciei sed 4% in auro tantum ferentes, converti debuit. In sequelam huius conversionis, quamvis fun- dationale Capitale 18,000 florenis majus evaserit, minorem tamen censum tulit, quam annis prioribus, minime vero notabiliter minorem; quum enim perceptio anni 1883. ad 7111 fi. 2 xros* ascenderit, pro anno 1884. obvenientes census in auro soluti et in monetam currentem redacti, 6802. florenos 42 xos reddiderunt. Hujus summae una tertia pars, litteris fundationalibus conformiter in subsidium scholarum catholicarum impensa huiusque subsidii participes redditi sunt fideles sequentium communitatum et quidem: Alsóvárad 200 fi.; Ilajóth 300 fi.; Csárad 200 fi.; Csiífár 100 fi.; Kálnaborfő 100 fi.; Karancsságh 100 fi.; Nagyfalu 100 fi.; Nagylehota 100 fi.; Nagy- szelezsény 500 fi.; Széesényhalászi 100 fi.; Szkiczó 100 fi.; Szmrdák 400 fi.; TJny 100 fi.; universim 2400 floreni. Inter docentes distribuendae manserunt duae tertiae censuum seu rotundo numero computando 4535 floreni, quibus tamen e censibus fundationis pie denati Illini Episcopi auxiliaris et Canonici Josephi Szabó adjecti sunt 205 floreni, qui defuerunt ad summam 4740 florenor. ita, ut in assignandis subsidiis et clavis anni prioris retineri et tanti, ac antea docentes beneficio fundationis í'ecreari potuerint. Praeclarus enim vir in testamento suo, ad mentem ss. canonum condito, tertiae partis relictae substantiae docentes ADioecesanos scripsit haeredes, voluitque, ut exinde illi qui subsidio egent sublevarentur; quia tamen judicialis pertractio testamenti a prae- laudato Episcopo conditi, et coordinatio relictae substantiae ultimis nonnisi mensibus anni praeterlapsi ad finem perducta fuit, non alium illa hac vice tulit censum, praeterquam illos 317 fi. 33 xros, qui e segmentis obligatorialium relutae urbariali- tatis resultarunt. Ex his jam superius memorati 205 fi. desumpti, reliqui autem 112 fi. 33 xri consignati sunt administratori fundi pensionalis docentum cum eo, ut illos in tegendum supererogatum, quo fundus ille hoc etiam anno gravatur, converteret. His pro notitia praemissis, subjungitur consignatio docentum, quibus e numero 220 supplicantium subsidia assignata et e Cancellaria AHioecesana via respe- etivorum DD. VADiaconorum et sehol. elem. inspectorum expedita fuerunt. Nr. 1000. Fundi scholaris census quomodo impensi*