A Győri Püspökség Körlevelei, 1885
Tartalomjegyzék
102 quentia in Domino statuenda censui et liisce ab omnibus cuiuscunque ordinis et dignitatis parochis, beneficiatis et administratoribus servanda praescribo: 1. Nullus contractus arendatitius privata auctoritate ineatur, sed is semper pro adprobatione et quidem via Districtualis VA Diaconi Ordinariatui substernatur. 2. DD. Districtuales VADiaconi responsabiles sunt, ut statuta haec per curae suae subjectos parochos et quoscunque beneficiatos observentur, et ideo adprobati contractus unum exemplar in copia semper sibi exhiberi curabunt, et in Archivo VADiaconali in suum et nefors successorum usum conservabunt. 3. Primi anni census arendalis, ante 1-am Maii solutus, in cassa parsimo- niali fructificationis ergo elocandus et libellus parsimonialis una cum reliquis documentis in cista Ecclesiae reponendus erit. 4. Census hic, cassae parsimoniali illocatus, adinstar fundationis ad dotem beneficii pertinentis administrabitur; annuus census ab hoc capitali obveniens cedet parocho pro tempore existenti et sicut reliqui proventus fixi occasione mutationis personalis in beneficio, divisioni subjacebit. Ipsum capitale intactum manebit usque ultimum annum locationis, quando in successivis ratis, idest penes semestralem solvendorum censuum stipulationem, diebus 31-a Octobris et 30-a Aprilis levabitur· et parocho aut beneficiato pro rata temporis obveniet. 5. Quivis parochus durante locatione tenebitur quotannis de administratione capitalis, e primi anni censibus arendalibus coadunati, reddere rationes coram Districtus VADiacono, cum reliquis rationibus Ordinariatui pro superrevisione substernendas. 6. DD. YA Diaconorum erit quoad praeteritum quoque eruere, quinam e curae suae creditis fratribus districtualibus agros, hortos, prata, vineas etc. ad beneficii dotem spectantes cum vel sine scitu Ordinariatus in censum locaverint? subin vero in sensu horum statutorum rem ita coordinare, ut occasione interventurae nefors in Districtu mutationis, jura successorum salva et integra permaneant. Strigonii, die 14-a Julii, 1885. Nr. 3913. Symbolae Districtus VADnalis Szempczensis pro fundo auxiliari anno 1884. oblatae. Districtus VADnalis Szempczensis Curati in congregatione autumnali mense Octobri anni elapsi asservata coadunati, pro sublevando fundo auxiliari 29 fl. 20 xros contulerunt, quam summam quum VA Diaconus in consignatione Cancellariae meae submissa, pro fundo deficientium oblatam fuisse scripsisset, administrator Cassae Dioecesanae, illam huic, et non fundo auxiliari intulit, hincque factum, quod Clerus praefati Districtus in rationibus de statu activo et passivo fundi auxiliaris pro anno 1884. confectis et in Circularibus Dioecesanis Litteris an. curr. Nr. VII. publicatis, non occurrat. Interim congruas feci dispositiones, ut summa haec e Cassa et rationibus fundi deficientium, ad fundum auxiliarem transferatur. Quod erga preces, e congregatione Districtuali mihi propositas, hisce ad publicam notitiam perfertur. Strigonii, die 26-a Maii, 1885.