A Győri Püspökség Körlevelei, 1884

Tartalomjegyzék

80 Nr. 2236. Concursus pro beneficio parochiali in Csapod. amplissimis laudibus haud ita pridem Sanctissimus Dominus Noster prosequutus est et impensissime inculcavit. Inter opera vero pietatis ea eligant, quae obiri ab iis solent, qui tertium S. Francisci Ordinem profitentur, inter quos, sicut et inter sodales S. Yincentii a Paulo, vel Marianos, quo plures fieri poterit, conscribendos curabunt, ut praeclarissima opera, quae tanto cum catholici orbis plausu et animarum fructu ab iisdem peraguntur, latius in dies manent. 10- o. Optimum denique factu esset, si ubi id locorum et personarum adjuncta siverint, catholicae scientiarum Academiae excitarentur, illique perutiles conventus seu Congressus, uti vocant, haberentur, ad quos unius vel plurium regionum lectis­simi homines deputarentur, eosque praesentia sua Sacrorum Antistites honestare non dedignarentur, ut simul consilia rei catholicae provehendae sub eorum auspiciis iniri, et quae tum huic tum publicae utilitati magis conferunt, statui possent. — Neque abs re esset, si, qui sibi provinciam depoposcerunt assiduis scriptis et lucubrationibus defendendi Dei et Ecclesiae jura, et recidendi novos, qui in dies subolescunt, errores et cavillationes, sociato agmine, Episcopis ducibus, dimicarent. Fieri enim non potest, quin, si vires omnes, quae vividae adhuc, Deo opitulante, in Ecclesia vigent valentque, in idem consenserint, uberrimi referantur fructus ad hodiernam hominum societatem ab exitiali iniquarum sectarum contagione vindicandam, et in Christi libertatem asserendam. 11- o. Quae hactenus proposita sunt, haud ita facile optatum finem assequen- tur, nisi vires uniantur, ac proinde nisi Archiepiscopi cum suis Suffraganeis una consuluerint et statuerint, quid facto opus sit, ut Supremi Pastoris desideriis obse­cundetur. Cujus, sicut et Supremae hujusce Congregationis in votis est, ut eorum singuli quantocius renuntient, et imposterum quoties statum describent dioeceseon, referre non praetermittant, quid quisque vel singillatim vel una cum suis in Epi­scopatu collegis egerint, et quem exitum eorum studia sortita fuerint. Datum Romae ex Cancellaria S. Officii die 10. Maji 1884. Raphael Card. Monaco. Serviant ea, quae in ista Instructione proponuntur, DD. Curatis pro re nata pro congrua directione. Jaurini, die 2-a Augusti 1884. D. Yendelinus Pongrác z, parochus Csapodensis, Sacerdos jubilaris, propter ingravescentis senectutis incommoda beneficium parochiale Csapod in manus meas resignavit. Resignatione hac per me acceptata, pro vacante taliter de jure reddito beneficio parochiali Csapodensi, quod interim a D. recessuro parocho administratur, rursum complendo praesentibus concursum publicum usque finem curr. mensis Au­gusti duraturum indico, competituros requisita adprobatione pollentes eo inviando, ut recursus suos Celsissimo Principi Nicolao Esterházy ceu Patrono inscribendos eousque mihi exhibeant. Jaurini, die 2-a Augusti 1884.

Next

/
Thumbnails
Contents