A Győri Püspökség Körlevelei, 1884

Tartalomjegyzék

79 6- 0. Quum vero vaferrimis sectarum artibus fraudibusque adolescentes, pau­peres artifices et operarii facilius allici et capi soleant, ad hos etiam peculiares curae sunt convertendae. Atque ad juventutem quod attinet, adnitendum summopere est, ut a teneris annis tam intra domesticos parietes, quam in templis et in scholis ad Christianam fidem, ehristianosque mores accurate informetur, et mature doceatur, qua ratione sibi ab insidiis tenebricosarum sectarum cavere debeat, ne si in earum laqueos inciderit, sit ipsi imposterum tam iniquis dominis maximo cum aeternae salutis et humanae dignitatis detrimento turpissime serviendum. Juvenum incolu­mitati perbene consultum erit, si ex iis conflatae fuerint societates, quae a Beatissima Virgine aliove coelesti Patrono nomen sumpserint. In his coetibus veluti in palae­stris, si praesertim iis praeficiantur Sacerdotes laicique homines sapientia et dexteri­tate praestantes, adolescentes animum sument virtutibus colendis, et religioni aperto ore, contemptis impiorum irrisionibus, profitendae, simulque assuescent horrere, quid­quid a catholica veritate et sanctitate alienum sit. 7- 0. Perutile etiam est, hinc patres illinc matresfamilias fraterno foedere conjungere eum in finem, ut viribus unitis aeternae propriae sobolis saluti rectae- que institutioni aptius studere, et efficacius consulere possint. Plures hujus generis consociationes huc illuc inductae sunt, sive de viris, sive de feminis agatur, quae Coelitis alicujus tutelae sese commiserunt, et laetissimos religionis ac pietatis fru­ctus edunt. 8- 0. De artificibus autem et operariis, inter quos potissimum delectus haberi solet ab iis, quibus vel ipsa religionis et societatis fundamenta convellere propositum est, ponant sibi ante oculos Sacrorum Antistites prisca illa collegia fabrorum, vel arti­ficum universitates aut sodalitates, quae adscito sibi coelesti Patrono anteactis tem­poribus praeclaro fuerunt civitatibus ornamento, et artibus sive politioribus sive humilioribus incremento. Hos aliosque coetus ex iis etiam hominibus, qui mercaturae negotiis vel humanioribus disciplinis sese dediderunt, iterum excitabunt, in quos qui coiverint, religionis officia sedulo edocebuntur et obibunt, et una simul in huma­nis necessitatibus, quas ferre aut corporis aegritudo, aut senium, aut paupertas solet, mutuo sibi sint auxilio. Qui his coetibus praesunt, sedulo advigilabunt, ut socii morum probitate, operum affabre effingendorum peritia, laborum ferendorum doci­litate et assiduitate maxime commendentur, quo facilius, quae ad vitam sunt neces­saria, sibi parare queant. Nec detrectabunt iidem Antistites hujusmodi societatibus advigilare, leges proponere aut adprobare, gratiam divitum conciliare, patrocinio suo eas prosequi, ope juvare. 9- 0. Neque peculiarem eorum curam fugiet mirabilis illa precum et operum societas, quae nonnullis in locis nata, in aliis jam adolescere coepit. Curandum summo studio est, ut in hanc adscribantur, quotquot recte de religione sentiunt. Nam quum ei propositum sit, generali quadam animorum consensione in universa, qua late patet, catholica Ecclesia religionis ac pietatis opera fovere et amplificare, divinaeque in­dignationi placandae assidue studere, facile intelligitur, quantae ea miseris hisce tem­poribus futura sit utilitati. Ex precandi autem formulis eam Episcopi commendabunt maxime, quae a Deiparae Rosario nomen habet, quamque tamquam praestantissimam 15*

Next

/
Thumbnails
Contents