A Győri Püspökség Körlevelei, 1884

Tartalomjegyzék

77 23ZEI­DE SECTA MASSONUM INSTRUCTIO SANCTAE ROMANAE ET UNIVERSALIS INQUISITIONIS AD OMNES CATHOL1CI ORBIS EPISC0P08. Ad gravissima avertenda mala, a Massonum secta aliisque ex ea prognatis in Ecclesiam et in omnes civium ordines illata, Sanctissimus Dominus Noster Leo XIII. sapienti prorsus consilio Encyclicas Litteras Humanum genus ad omnes catliolici orbis Episcopos nuperrime dedit. Quibus Litteris earundem sectarum doetrinas, finem, eonsilia detegit, euras Romanorum Pontificum liberandae a tam nefaria peste fiuma- nae familiae enarrat, easdem sectas iterum et Ipse damnationis et censurae nota inurit, simulque docet. qua ratione, et quibus armis sit contra illas dimicandum, quibusque remediis illatis ab iisdem vulneribus sit medendum. — At quum Sanctitati Suae perspectum sit, tum demum ex curiš suis uberes fructus speranđos esse, quum in rem tanti momenti omnium Ecclesiae Pastorum opera, consilia, labores unanimi nisu conferantur, mandavit huic Supremae Congregationi S. Romanae et Universalis Inquisitionis, ut quae agenda ipsis Pastoribus potissimum essent, apte eisđem pro- poneret. Quibus Summi Pontificis mandatis, u ti par est, Eminentissimi Patres una mecum Inquisitores Generales morem gerentes, omnibus Episcopis aliisque locorum Ordinariis bane Instructionem dandam esse eensuerunt. l-o. Imprimis peroptans clementissimus Pontifex animarum saluti prospieere, vestigia sequutus Salvatoris nostri JESU CHBISTI, qui non venit voćare justos, sed peccatores ad poenitentiam, paterna voće eos omnes, qui Massonieae aliisque dam- natis sectis nomen dedere, ad detergendas animae sordes et ad divinae misericordiae sin um peramanter invitat. In hunc finem eadem usus benignitate, qua ejus Decessor Leo XII., ad integrum anni spatium post rite vulgatas supra memoratas Apostolicas Litteras in unaquaque dioecesi, suspendit tum obligationem denuncianđi earundem sectarum occultos coryphaeos et duces, tum etiamreservationemcensurarum, peculiarem facultatem concedendo omnibus confessariis ab Ordinariis locorum adprobatis, ut eos qui vere resipuerint, et sectas deseruerint, ab iisdem censuris absolvere, et Ecclesiae reconciliare valeant. — Erit igitur sacrorum Praesulum lianc Pontificis Maximi beni- gnitatem fidelibus suae fidei concreditis nuntiare. Facerent autem rem pastorali sua sedulitate dignam, si lioc vertente anno, quem clementiae peculiari modo addictum 15 Nr. 2235.

Next

/
Thumbnails
Contents