A Győri Püspökség Körlevelei, 1884

Tartalomjegyzék

ία neris Nostri apostoliéi permovebamur, tum quod vehementer cupimus, ut accepta a patribus et majoribus religio sancte inviolateque in Gallia conservetur. Hac via, hoc ipso tenore constantiae certum Nobis est rem Galliae catholicam perpetuo in posterum defendere. — Cujus quidem officii justi ac debiti Vos omnes, Venerabiles Fratres, adjutores strenuos semper habuimus. Hevera sodalium religiosorum coacti dolere vicem, perfecistis tamen, quod erat in potestate vestra, ne indefensi succum­berent, qui non minus de re publica, quam de Ecclesia meruerant. Hoc autem tem­pore, quantum leges sinunt, in eo evigilant maximae curae cogitationesque vestrae, ut probae institutionis copia suppeditet juventuti; et de consiliis, quae adversus Ecclesiam nonnulli agitant, non praetermisistis ostendere, quantum ipsi civitati es­sent allatura perniciem. Atque has ob causas nemo jure criminabitur, aut aliquo Vos respectu rerum humanarum duci, aut constitutae reipublicae adversari: quia quum Dei agitur honos, quum salus animarum in discrimen adducitur, vestrum munus est harum rerum omnium tutelam defensionemque suscipere. — Pergite itaque prudenter et fortiter in episcopali munere versari: coelestis doctrinae praecepta tradere, et qua sit ingrediendum via in tam magna temporum iniquitate, populo demonstrare. Eamdem omnium oportet esse mentem idemque propositum, et ubi communis est causa, similem in agendo adhibere rationem. Providete, ut nusquam scholae desint, in quibus notitia bonorum coelestium officiorumque erga Deum di­ligentissime alumni imbuantur, et discant penitus Ecclesiam cognoscere eidemque ■dicto esse audientes usque adeo, ut intelligant et sentiant, omnes labores, ejus causa, patibiles putandos. Abundat Gallia praestantissirnorum hominum exemplis, qui pro fide christiana nullam ab sese calamitatem, ne vitae quidem ipsius jacturam de­precati sint. In ipsa illa perturbatione, quam commemoravimus, viri invicta fide perplures exstiterunt, quorum virtute et sanguine patrius stetit honos. Jamvero no­stris etiam temporibus virtutem in Gallia cernimus per medias insidias et pericula satis, Deo juvante, se ipsam tueri. Munus suum Clerus insistit, idque ea caritate, quae sacerdotum est propria, ad proximorum utilitates semper prompta et sollerti. Laici viri magno numero fidem catholicam profitentur aperto impavidoque pectore; obsequium suum certatim huic Apostolicae Sedi multis rationibus et saepe testantur; institutioni juventutis ingenti sumptu et labore prospiciunt, necessitatibus publicis opitulantur liberalitate et beneficentia mirabili. Jamvero ista bona, quae laetam spem Galliae portendunt, non conservanda solum, sed etiam augenda sunt communi studio maximaque perseverantia sedulitatis. In primis videndum est, ut idoneorum virorum copia magis ac magis Clerus locu­pletetur. Sancta sit apud sacerdotes Antistitum suorum auctoritas; pro certo habeant sacerdotale munus, nisi sub magisterio Episcoporum exerceatur, neque sanctum, nec satis utile, neque honestum futurum. — Deinde necesse est in patrocinio reli­gionis multum elaborare lectos viros laicos, quibus cara est communis omnium ma­ter Ecclesia, et quorum cum dicta tum scripta tuendis catholici nominis juribus magno usui esse possunt. Ad optatos autem fructus maxime est conspiratio volunta­tum et agendorum similitudo necessaria. Profecto nihil magis inimici cupiunt, quam ut dissideant catholici inter se: hi vero nihil sibi magis, quam dissidia fugiendum

Next

/
Thumbnails
Contents