A Győri Püspökség Körlevelei, 1884

Tartalomjegyzék

15: iLTar. ΤΓ­. * - i; ' ·'·'. Γ SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS DIVINA PROVI­DENTIA PAPAE XIII. EPISTOLA ENCYCLICA AD EPISCOPOS GALLIAE. VENERABILIBUS FRATRIBUS ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS GALLIAE. X-.EO X=D=L XXXXX. VENERABILES FRATRES SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Nobilissima Gallorum gens, multis in rebus pace bellove praeclare gestis, Nr. 892. singularem quamdam sibi comparavit in Ecclesiam catholicam laudem meritorum, quorum nec interitura est gratia, nec gloria consenescet. Institutis ehristianis, prae- cunte rege Clodovaeo, mature susceptis, hoc sane perhonorificum fidei pietatisque testimonium simul et praemium tulit, ut primogenita Ecclesiae filia nominaretur. Ex eo tempore, Venerabiles Fratres, saepe majores vestri ad magnas res et salutares visi sunt divinae ipsius providentiae adjutores: nominatim vero ipsorum est nobili­tata virtus in vindicando ubique terrarum catholico nomine, in cliristiana fide ad barbaras gentes propaganda, in liberandis tuendisque sanctioribus Palaestinae locis, ut non sine causa vetus illud vim proverbii obtinuerit, gesta Dei per Francos. Atque his rationibus contigit, ut fideli animo sese pro nomine catholico devoventes, in societatem gloriarum Ecclesiae aliquo modo venire potuerint, 'et complura publice privatimque instituere, in quibus eximia vis religionis, beneficentiae, magnanimi­tatis cernitur. Quas patrum vestrorum virtutes Iiomani Pontifices Decessores Nostri majorem in modum probare consueverant, reddendaque pro meritis benevolentia, non semel ornare Gallorum nomen laudibus voluerunt. Amplissimae quidem illae sunt, quas Innocentius 111. et Gregorius IX., magna illa Ecclesiae lumina, majori­bus vestris tribuebant: quorum prior in epistola ad Archiepiscopum llhemensem, regnum Franciae, ait, praerogativa quadam diligimus caritatis, utpote quod prae ceteris mundi regnis Apostolicae Sedi ac Nobis obsequiosum semper extitit et devotum; alter vero in epistola ad sanctum Ludovicum IX. in regno Galliae, quod a devotione Dei et Ecclesiae nullo casu avelli potuit, nunquam libertas ecclesiastica periit, nullo unquam tem­pore vigorem proprium cliristiana fides amisit; quin imo pro earum conservatione reges et homines dicti regni sanguinem proprium fundere et se periculis multis exponere minime 6

Next

/
Thumbnails
Contents