A Győri Püspökség Körlevelei, 1883

Tartalomjegyzék

55 DECRETUM URBIS ET ORBIS. Saecularia solemnia magno cum Catholici populi gaudio, ob inclyti Mona­chorum in Occidente Patris legiferi, et Assisiensis seraphici Patriarchae memoriam superioribus annis celebrata, plurimorum desiderium excitarunt, ut incrementi aliquid acciperet cultus per annos singulos ab Ecclesia universa impendi solitus his sanctis Coelitibus, ex quibus ingentem quamdam beneficiorum vim in christianam civilem - que rempublicam influxisse miramur. Id vel magis hodie convenire merito putave­runt, ne videlicet in posterum, ob immutatam Rubricam de Translatione Festorum, illorum officia, praecipue vero Monachorum praeclarissimi Parentis, saepe saepius ad modum simplicis ritus reduci, aut penitus omitti contingat. Sanctissimus autem Do­minus Noster Leo Papa XIII. pro sua speciali atque eximia erga utrumque admira­bilem Institutorem pietate et religione, accedentibus etiam aliquorum Sacrorum An­tistitum postulationibus sibi humillime porrectis, votis hisce prono ac libenti animo obsecundare decrevit. Voluit tamen ab hoc honore minime sejungi Sanctum Domini­cum Gusmanum, qui cum Familiae Minoriticae Patriarcha amicitiae arcto vinculo in caritate colligatus „integritatem coelestium doctrinarum tuebatur, pravosque haereti­corum errores luce christianae sapientiae per eadem tempora depellebat, quibus ille, ad grandia ducente Deo, id impetravit, ut ad virtutem excitaret christianos homines, et diu multumque devios ad imitationem Christi traduceret.“ (In Ep. Encycl. SSmi Dni Nostri 17. Septembr. 1882.) Praecepit igitur Sanctitas Sua, ut festa Sanctorum Confessorum benedicti Abbatis die 21. Martii, Dominici Gusmani 4. Augusti et Fran- cisci Assisiensis 4. Octobris, in Kalendario universalis Ecclesiae hactenus sub ritu du­plici minori inscripta, ad ritum duplicem majorem evehantur. Mandavit praeterea de hoc per Sacrorum Rituum Congregationem praesens edi decretum, quod anno pro­xime insequente ubivis erit executioni tradendum. Contrariis non obstantibus quibus­cumque. Die 5. Aprilis 1883. L. f S. D. Cardinalis Bartolinius S. R. C. Praefectus. Laurentius Salvati S. R. C. Secretarius. Jaurini, die 16-a Julii 1883. Nr. 2071. Festa SS. Be­nedicti, Domi • nici et Fran- cisci Ser. ad ritum dupl. maj. evecta. NITR1EN. Quum ex apostolico Brevi sub die 28-a Julii anni superioris edito rubrica generalis Breviarii Romani lit. X. de translatione Festorum hoc sensu mutata sit, videlicet: „Festa duplicia minora (exceptis illis Sanctorum Ecclesiae Doctorum) et 16 Nr. 2072. Rescriptum S. R. C. de translatione festorum.

Next

/
Thumbnails
Contents