A Győri Püspökség Körlevelei, 1883

Tartalomjegyzék

31 y. Esto eis, Domine, turris fortitudinis. K*. A facie inimici. y. Nihil proficiat inimicus in nobis. PJ-. Et filius iniquitatis non apponat nocere nobis. Y. Domine exaudi orationem meam. JE Et clamor meus ad te veniat, y. Dominus vobiscum. K*. Et cum spiritu tuo. Oremus. Deus, cui proprium est, misereri semper et parcere, suscipe deprecationem nostram, ut nos, et omnes famulos tuos, quos delictorum catena constringit, mise­ratio tuae pietatis clementer absolvat. Exaudi, quaesumus, Domine supplicum preces, et confitentium tibi parce peccatis, ut pariter nobis indulgentiam tribuas benignus et pacem. Ineffabilem nobis, Domine, misericordiam tuam clementer ostende: ut simul nos et a peccatis omnibus exuas et a poenis, quas pro his meremur, eripias. Deus, qui culpa offenderis, poenitentia placaris : preces populi tui suppli­cantis propitius respice, et flagella tuae iracundiae, quae pro peccatis nostris mere­mur, averte. Per Christum Dominum nostrum. Arnen. Dicto dein Confiteor etc. Misereatur etc. Indulgentiam etc., Sacerdos pro­sequitur: Dominus noster Jesus Christus, qui beato Petro Apostolo dedit potestatem ligandi atque solvendi, ille vos absolvat ab omni vinculo delictorum, ut habeatis vitam aeternam et vivatis in saecula saeculorum. Arnen. Per sacratissimam Passionem et Mortem Domini Nostri Jesu Christi, preci­bus et meritis Beatissimae semper Virginis Mariae, Beatorum Apostolorum Petri et Pauli, Beati Patris nostri N. et omnium Sanctorum, auctoritate a Summis Pontifici­bus mihi commissa, plenariam indulgentiam omnium peccatorum vestrorum vobis impertior: In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Arnen. Si haec indulgentia immediate post sacramentalem absolutionem impertiatur, reli­quis omissis, Sacerdos absolute incipiat a verbis : Dominus noster Jesus Christus etc. et ita prosequatur usque ad finem, plurali tantum numero in singularem immutato. Jaurini, die 19-a Aprilis 1883. Michael llenke, parochus (Mocsaensis, Sacerdos jubilaris, senio confectus, susceptis pie moribundorum Sacramentis, die 9-a curr. mensis Aprilis in Domino obiit anno aetatis suae 83-o, sacerdotii vero 56-o. Oremus solita ad aram suffragia persolventes, ut cui Dominus Deus in hac vita raram dierum longitudinem dederat, eundem etiam vitae aeternae praemiis perfrui dignanter concedat. Beneficium paro- chiale in Mocsa, per hunc casum obitus vacans redditum, cujus interimalis admini­stratio subsidiario defuncti I). Petro Simon commissa est, concursui publico usque 9* Nr. 1222. Obitus Michaelis Benke, et con­cursus pro beneficio pa­rochial i in Mocsa.

Next

/
Thumbnails
Contents