A Győri Püspökség Körlevelei, 1883
Tartalomjegyzék
29 In absolutione generali et in articulo mortis pro Regularibus cujuscunque Ordinis, atque in benedictione Papali cum indulgentia plenaria pro Tertiariis saecularibus variae antehac adhibebantur formulae, quae pluribus ansam dederunt controversiis. Ad inducendam uniformitatem et ad vitandas falsas interpretationes SS. Dominus Noster Leo PP. XIII. ex consulto S. Rituum Congregationis die 7-a Maji a. 1882., abrogatis penitus et suppressis quibuscunque aliis formulis hucusque usitatis, praescribere dignatus est unicam tum absolutionis generalis pro Regularibus, tum benedictionis Papalis pro Tertiariis saecularibus formulam, quae imposterum sub poena nullitatis adhiberi debeat. Decrevit item Sua Sanctitas : „ut pro absolutione in articulo mortis (etiam Regularium) retineatur in omnibus formula praescripta a Constitutione s. m. Benedicti PP. XIV. „Pia mater“, addito tantum ad Confiteor nomine Sancti proprii Fundatoris.“ Formula haec habetur in libello „Enchiridion Sacerdotum“ a. 1872. Jaurini edito et DD. Sacerdotibus Dioecesanis distributo pag. 117. Praedictas vero duas formulas absolutionis generalis pro Regularibus et benedictionis Papalis pro Tertiariis saecularibus imposterum adhibendas in nexu eorum, quae quoad coadunationem Tertiariorum Ord. S. Francisci in Circularibus a. c. Nr. II. disposueram, pro usu concernentium in sequentibus communico : I. Formula Absolutionis Generalis pro Regularibus cujuscunque Ordinis hoc privilegio fruentibus. Antipli. Ne reminiscaris, Domine, delicta nostra, vel parentum nostrorum, neque vindictam sumas de peccatis nostris. Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. Pater noster. T. Et ne nos inducas in tentationem. Sed libera nos a malo. y. Ostende nobis Domine misericordiam tuam, fp Et salutare tuum da nobis, y. Domine exaudi orationem meam. Ijl. Et clamor meus ad te veniat, y. Dominus vobiscum. Ijb Et cum spiritu tuo. Nr. 1221. Formulae absolutions geueralis pro Regularibus et benedictiouis Papalis pro Tertiariis saecularibus. 9