A Győri Püspökség Körlevelei, 1882

Tartalomjegyzék

23 tamen sacris Seminariis italicis adimunt aut minuunt importunae leges facultatem. — Sed hac etiam in re tempus postulat, ut largitate et munificentia bene de reli­gione catholica promereri nostrates studeant. Voluntas maiorum pia et benefica egregie ejusmodi necessitatibus providerat; atque illud Ecclesia assequi prudentia et parsi­monia potuerat, ut tutelam et conservationem rerum sacrarum nequaquam haberet necesse caritati filiorum suorum commendare. Sed patrimonium ejus legitimum aeque ac sacrosanctum, cui superiorum aetatum iniuria pepercerat, nostrorum temporum procella dissipavit; quare causa renascitur, cur, qui diligunt catholicum nomen, ani­mum inducant maiorum liberalitatem renovare. Profecto Gairorum, Belgarum alio­rumque in causa haud multum dissimili illustria sunt munificentiae documenta, non modo aequalium, sed etiam posterorum admiratione dignissima. Neque dubitamus, quin italica gens communium rerum consideratione permota id pro viribus actura sit, ut et se patribus suis dignam impertiat, et ex fraternis exemplis capiat, quod imitetur. In his rebus, quas diximus, certe haud minimam habemus spem solatii inco­lumitatisque repositam. — Verum cum in omnibus consiliis, tum maxime in iis, quae salutis publicae causa suscipiuntur, omnino ad humana praesidia accedere necesse est opem omnipotentis DEI, cujus in potestate sunt non minus singulorum hominum voluntates, quam cursus et fortuna imperiorum. Quapropter invocandus summis pre­cibus Deus, orandusque, ut tot ejus beneficiis ornatam atque auctam respiciat Italiam; in eaque fidem catholicam, quod est maximum bonum, cunctis periculorum suspi­cionibus depulsis, perpetuo tueatur. Hanc ipsam ob causam imploranda suppliciter est Immaculata Virgo MARIA, magna Dei parens, fautrix et adiutrix consiliorum optimorum, una cum sanctissimo Sponso ejus Josepho, custode et patrono gentium Christianarum. Ac pari studio obsecrare opus est Petrum et Paulum, magnos Apo­stolos, ut in italicis gentibus fructum laborum suorum incolumem custodiant, nomen­que catholicum, quod majoribus nostris suo ipsi sanguine pepererunt, apud seros po­steros sanctum inviolatumque conservent. Ilorum omnium coelesti patrocinio freti, auspicem divinorum munerum, et praecipuae benevolentiae Nostrae testem Apostolicam benedictionem Vobis universis, Venerabiles Fratres, et populis fidei Vestrae commissis peramanter in Domino im­pertimus. Datum Romae apud S. Petrum, die 15-a Februarii an. 1882. Pontificatus Nostri anno quarto. Jaurini, die 27-a Martii 1882. LEO PP. XIII. A. R. D. Josephus Martony, S. Sedis Consist. Assessor, VADiaconus hon., Sacerdos jubilaris, beneficium, quod tenuit, parochiale Nyékense ob provectae aetatis incommoditates in manus meas resignavit et in statum quietis recessit. Vacans tali modo redditum beneficium parochiale publico concursui usque diem 15. mensis Maji a. c. duraturo hisce expono, competituros requisita adprobatione prosynodali gau­Nr. 981. Concursus pro beneficio parochial! in Nyék.

Next

/
Thumbnails
Contents