A Győri Püspökség Körlevelei, 1882

Tartalomjegyzék

19 proficiscitur, immutabilis est et perpetua. Quemadmodum pro salute animarum omnia religio catholica et locorum et temporum intervalla complectitur, ita etiam in rebus civilibus ubique et semper sese ad hominum utilitates porrigit atque explicat. Tot vero ereptis tantisque bonis, summa mala succedunt; quoniam qui sa­pientiam christianam oderunt, iidem, quidquid contra fieri a se dicant, ad perni­ciem devocant civitatem. Istorum enim doctrinis nihil est magis idoneum ad in­flammandos violenter animos, concitandasque perniciosissimas cupiditates. Sane in iis, quae cognitione scientiaque continentur, coeleste fidei lumen repudiant, quo ex­stincto, mens humana in errores saepissime rapitur, nec vera cernit, atque illuc facile evadit, ut in humilem foedumque materialismum abjiciatur. Spernunt in genere mo­rum aeternam immutabilemque rationem, et supremum legum latorem ac vindicem Deum despiciunt, quibus sublatis fundamentis, consequens est, ut, nulla satis idonea legum sanctione, omnis vivendi norma ab hominum voluntate arbitrioque sumatur. In civitate vero ex immodica libertate, quam praedicant et volunt, licentia gigni­tur; licentiam sequitur perturbatio ordinis, quae est maxima et funestissima pestis reipublicae. Ilevera nulla fuit aut deformior species, aut miserior conditio civitatis, quam illa, in qua tales et doctrinae et homines valere aliquamdiu potuerunt. Ac nisi recentia exempla suppeterent, id fidem excedere videretur, potuisse homines scelere audaciaque furentes in tanta excidia ruere, et retento ad ludibrium libertatis nomine, in caede et incendiis debacchari. — Quod si tantos nondum sensit Italia terrores, primo quidem singulari Dei beneficio tribuere, deinde id quoque causae fuisse sta­tuere debemus, quod cum itali homines numero longe maximo in religione catho­lica studiose perseverarint, idcirco flagitiosarum opinionum, quas diximus, dominari libido non potuit. Yerum si haec, quae religio praebet, munimenta perrumpantur, continuo Italia in eos casus ipsos delaberetur, qui maximas et florentissimas natio­nes aliquando perculerunt. Etenim necesse est, ut similitudinem doctrinarum exitus similes consequantur; et quoniam in eodem vitio sunt semina, fieri non potest, quin fructus plane eosdem effundant. Immo vero majores fortasse poenas violatae religio­nis gens italica lueret, quia perfidiam et impietatem culpa ingrati animi cumularet. Non enim casu aliquo, aut levi hominum voluntate datum est Italiae, ut partae per Jesum Christum salutis vel a principio esset particeps, et Beati Petri Sedem in sinu gremioque suo collocatam possideret, et longo aetatum cursu iis, quae a religione catholica sponte fluunt, maximis et divinis beneficiis perfrueretur. Quapropter me­tuendum sibi magnopere esset, quod ingratis populis Paulus Apostolus minaciter nunciavit : „ Terra saepe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportu­nam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo : proferens autem spinas et tribu­los, reproba est et maledicto proxima, cujus consummatio in combustionem.“') Prohibeat Deus hanc tantam formidinem, atque omnes pericula serio con­siderent, quae partim jam adsunt, partim impendent ab iis, qui non communi uti­litati, sed sectarum commodis servientes, capitales cum Ecclesia inimicitias exercent. Qui certe, si saperent, si vera caritate patriae tenerentur, nec de Ecclesia diffide­rent, nec de nativa ejus libertate detrahere, injuriosis suspicionibus adducti, cona­') Hebr. VI. 7-8. 5*

Next

/
Thumbnails
Contents