A Győri Püspökség Körlevelei, 1880

Tartalomjegyzék

sione sententiarum, quae serpunt quotidie longius, id quoque est cognitu necessarium, solvere vinculum coniugii inter christianos rati et consummati nullius in potestate esse; ideoque manifesti criminis reos esse, si qui forte coniuges, quaecumque demum causa esse dicatur, novo se matrimonii nexu ante implicare velint, quam abrumpi primum morte contigerit. — Quod si res eo devenerint, ut convictus ferri diutius non posse videatur, tum vero Ecclesia sinit alterum ab altera seorsum agere, ad- hibendisque curis ac remediis ad coniugum conditionem accommodatis, lenire studet secessionis incommoda; nec umquam committit, ut de reconcilianda concordia aut non laboret aut desperet. — Verum haec extrema sunt; quo facile esset non de­scendere, si sponsi non cupiditate acti, sed praesumptis cogitatione tum officiis con- jugum, tum causis conjugiorum nobilissimis, ea qua aequum est mente ad matri­monium accederent; neque nuptias anteverterent continuatione quadam serieque flagitiorum, irato l)eo. Et ut omnia paucis complectamur, tunc matrimonia placidam quietamque constantiam habitura sunt, si conjuges spiritum vitamque hauriant a virtute religionis, quae forti invictoque animo esse tribuit; quae efficit, ut vitia, si qua sint in personis, ut distantia morum et ingeniorum, ut curarum maternarum pondus, ut educationis liberorum operosa sollicitudo, ut comites vitae labores, ut casus adversi, non solum moderate, sed etiam libenter perferantur. Illud etiam cavendum est, ne scilicet conjugia facile appetantur cum alienis a catholico nomine: animos enim de disciplina religionis dissidentes vix sperari potest futuros esse cetera concordes. Quin imo ab ejusmodi conjugiis ex eo maxime perspicitur esse abhorrendum, quod occasionem praebent vetitae societati et commu­nicationi rerum sacrarum, periculum religioni creant conjugis catholici, impedimento sunt bonae institutioni liberorum, et persaepe animos impellunt, ut cunctarum reli­gionum aequam habere rationem assuescant, sublato veri falsique discrimine. — Po­stremo loco, cum probe intelligamus, alienum esse a caritate Nostra neminem opor­tere, auctoritati fidei et pietati Vestrae, Venerabiles Fratres, illos commendamus, valde quidem miseros, qui aestu cupiditatum abrepti, et salutis suae plane imme- mores contra fas vivunt, haud legitimi matrimonii vinculo conjuncti. In his ad of­ficium revocandis hominibus Vestra sollers industria versetur: et cum per Vos ipsi, tum interposita virorum bonorum opera, modis omnibus contendite, ut sentiant se flagitiose fecisse, agant nequitiae poenitentiam, et ad justas nuptias rito catholico ineundas animum inducant. Haec de matrimonio christiano documenta ac praecepta, quae per has lit­teras Nostras Vobiscum, Venerabiles Fratres, communicanda censuimus, facile vide­tis, non minus ad conservationem civilis communitatis, quam ad salutem hominum sempiternam magnopere pertinere. — Faxit igitur Deus, ut quanto plus habent illa momenti et ponderis, tanto dociles promtosque magis ad parendum animos ubique nanciscantur. Hujus rei gratia, supplice atque humili prece omnes pariter opem im­ploremus beatae Mariae Virginis Immaculatae, quae, excitatis mentibus ad obedien- dum fidei, matrem se et adiutricem hominibus impertiat. Neque minore studio Pe­trum et Paulum obsecremus, Principes Apostolorum, domitores superstitionis, satores

Next

/
Thumbnails
Contents