A Győri Püspökség Körlevelei, 1879

Tartalomjegyzék

£T3í- I Veneraliiles Fratres ac Filii in Christo Dilectissimi. In limine novi anni Itegi seculorum immortali et invisibili, qui attingit a fine usque in finem fortiter et disponit omnia suaviter, cernui dicamus gloriam et honorem in secula. Yita nostra in manu Dei est. In Deo confisi et ejus protectione securi hoc etiam anno animo aequo et constanti continuabimus peregrinationem nostram. Sine scitu enim Optimi hujus Patris nec capillus cadet de capite nostro. Poterunt equi­dem Deo permittente venire nubes imo tempestates, ast sicut Ille est, qui dat nivem sicut lanam et nebulam sicut cinerem spargit, ita Ille est, qui emittit verbum suum, et liquefaciet ea et Spiritu oris sui dissipabit nubes. Haud erit necesse ad haec confirmanda exemplum a longe petere. Coram oculis vestris sunt eventus anni proxime elapsi. Visibili Capite Ec­clesiae nostrae, beatae memoriae Pio IX. Pontifice Maximo, ad aeternitatem evocato, non tantum intimo dolore affecti fuimus de obitu tanti Pontificis, verum-»na anxii trepidavimus, animo volventes et expendentes pericula, quae rei Ecclesiae catholi­cae arduis his temporibus impendere videbantur. Ecce autem Deus opinione citius dedit nobis consolationem dirigens mentes cordaque eligentium et dans Ecclesiae suae Visibile Caput, in persona Beatissimi Patris Leonis XIII., de cujus evectione omnis laetata est Ecclesia. Dei haec erat in nos clementia. Pro tanta Dei benignitate satagamus filiales Ei rependere grates, quod fiet, si Summo Pontifici, Christi in terris Vicario, sublectionis, obedientiae, fidelitatis, re­verentiae et charitatis homagia corde voceque deprompserimus et facto monstraveri­mus, interea autem Deum, ut suo servo adsit, jugi devotione exoraverimus. Dele­ctat huic puncto diutius inhaerere. Intendite. Infinita Dei clementia nos, singulum in suo gradu, fideli populo praeficere dignata est: nostri ergo officii erit hanc erga Summum Pontificem devotionem fideli quoque populo instillare, animos ad chari- tatem succendere, sanctam hanc flammam alere, fideles nobis junctos uni Ca­piti subordinare. Bene equidem novi, Dilectissimi, vos huic officio nunquam defu­isse; Honorabilis namque Clerus, quod pro vestra laude et solatio dictum sit, et fi­delis populus Dioecesis istius semper inter cuncta, etsi adversa temporum adiuncta ita reverebatur et suspexit Summos Pontifices, ita obedivit praeceptis monitisque eorum, ut contestatum fecerit, se corde et voce non minus ac factis adhaerere Centro Ecclesiae. Imo experientia duodecim annorum, a quo nempe tempore in 1 Nr. 124. Praesul ad ad novi anni exordium

Next

/
Thumbnails
Contents